In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. iaciuntur enim voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur ut[*](ut ut non hl2: ne non αβ ) habeam satis praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die transigenda. omnia et provisa et parata et constituta sunt[*](sunt αβ l2x: om. cett. ), patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communis fortunas conservandas voluntate. omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum[*](omnium generum Putsche: om. codd. ), omnium denique[*](denique om. A ) aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci[*](loci ac templi αβ x ). causa est enim post urbem conditam haec inventa sola in qua omnes sentirent[*](sentirent lox: sentire α tu: sentiunt αβ: sentire videmus Nohl (cf. § 19)) unum atque idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt.
hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. ceteri vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit. quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos.