In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos, video vos non solum de vestro ac rei publicae verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam per deos immortalis! deponite atque obliti salutis meae de vobis ac de vestris liberis cogitate. mihi si haec condicio consulatus data est ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter verum etiam libenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.

ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris[*](honoris sella (id est sella t) curulis add. codd.: del. Muretus ) umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in vestro timore sanavi. nunc si hunc exitum consulatus mei di immortales esse voluerunt ut vos populumque Romanum ex caede miserrima[*](miserrima AV αβ: miseria cett. ), coniuges liberosque vestros virginesque Vestalis ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur[*](proponeretur a) fortuna subeatur. etenim si Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem exstitisse?

qua re, patres conscripti, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. nam primum debeo sperare omnis deos qui huic urbi praesident pro eo mihi ac mereor relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar. nam neque turpisgravis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti[*](misera sapienti ht: misera aspicienti (-cient au) cett. ). nec tamen ego sum ille ferreus qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrimis a quibus me circumsessum videtis. neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvolus filius, quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille qui exspectans huius exitum diei stat in conspectu meo gener. moveor his rebus omnibus, sed in eam partem uti[*](uti ut Vh: ut ii coni. Halm ) salvi sint vobiscum omnes, etiam si me vis aliqua oppresserit, potius quam et[*](quam etfort. quam ut et) illi et nos una rei publicae peste pereamus.

qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnis procellas quae impendent nisi providetis. non Gracchus quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non Gracchus quod agrarios concitare conatus est[*](conatus est h: est conatus V: conatus cett. ), non Saturninus quod Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium adducitur: tenentur ei qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio: sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina arcessitur, id est[*](id est l: idẽ αβ u: item o: om. a: tale h ) initum consilium ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi calamitatem relinquatur.

haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod Lentulum se abdicare[*](ut se abdicaret lt ) praetura coegistis; tum quod eum et ceteros de quibus iudicastis in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. quae sunt omnia eius modi ut ei[*](ut ei (i A) Ah: uti (ut o) cett. ) qui in custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a vobis damnati esse videantur.

sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum[*](fort. integrum sit et), et de facto quid iudicetis et de poena quid censeatis. illa praedicam quae sunt consulis. ego magnum in re publica versari furorem et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi. nunc quicquid est, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est. quantum facinus ad vos delatum sit videtis. huic si paucos putatis adfinis esse, vehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et obscure serpens multas iam provincias occupavit. id opprimi sustentando et[*](et AV αβ ho: aut a: ac ltu ) prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione placet celeriter vobis vindicandum est.