In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a [*](a P. ab Halm ) Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas[*](datas Vαγ : data Aal: datam bs ) esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis[*](fatis cod. S. Marci 255 sup. lin.: fastis αβ ht: libris oux ) Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum[*](esse annum bstux ) esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus.
hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur[*](videretur tx: videri cett. ). ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. primo [*](primum αγ ) ostendimus Cethego: signum[*](Cethego: signum Müller (ita AVo): Cethego signum: cett. ) cognovit. nos linum[*](linum lignum Vhαγ ) incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent[*](recepissent Muretus: praecepissent codd. ). tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa[*](deprehensae ux ) respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia[*](conscientia convictus hαγ ) repente conticuit. introductus [*](introductus est αγ ) Statilius cognovit et signum et manum suam. recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. adnuit. ‘est vero’ inquam ‘notum quidem[*](quidem om. Votx, ante notum hab. h1) signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.’
leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesivit a Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a[*](item a a) Volturcio. qui cum illi breviter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis[*](fatis x: fastis cett. ) Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta conscientiae vis esset ostendit. nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio qua semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit.
Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. erant autem[*](autem scriptae htux ) sine nomine, sed ita: ‘quis [*](quis abho: qui cett. ) sim scies ex eo quem ad te misi. cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus. vide ecquid[*](vide ecquid Halm: vide et quid αβ o: et vide quid htux ) tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.’ Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit.
ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari[*](indicare se ipsi ipsi a se tux ) sed indicare se ipsi viderentur. indiciis expositis atque editis, Quirites[*](Quirites om. ao ), senatum consului de summa re publica[*](re p. rei p. h: rei p. salute αγ ) quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam.
primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. deinde Flaccus et Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset. atque ita censuerunt ut Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti Cethegus, Statilius, Gabinius qui[*](qui hαγ : om. αβ ) omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in Furium qui est ex eis colonis[*](colonis l: coloniis cett. ) quos[*](quos Naugerius: quas mei ) Faesulas Sulla deduxit, in Annium[*](Annium Halm (cf. Sall. Cat. 50): Manlium codd.: Magium Sylvius (cp. Fam. iv. 12, 2)) Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.
atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est[*](est, Quirites, quod tx ): ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’ quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus[*](supplicationibus mei: del. Halm ) conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta[*](gestae (-e a) Val1), haec una conservata re publica[*](rei p. C ) constituta est. atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. nam Lentulus, quamquam patefactis[*](patefacta a: patefacta re coni. Halm ) indiciis, confessionibus[*](et confessionibus hαγ ) suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus [*](C. tux: om. cett. ) Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato Lentulo puniendo liberaremur.
nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse Lentuli somnum[*](somnum b1: somnium cett. ) nec [*](L. αγ: C. cett. ) Cassi adipes[*](adipes αγ: alipes CAmg: aupes V: om. A1hαβ (in lac. A)) nec Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. erat ei[*](ei et α ls: om. b ) consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque manus[*](neque manus neque lingua ah (contra Schol.)) deerat. iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat.
hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem — dicam id quod sentio, Quirites — non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris[*](vestris cervicibus bs ) depulissem. non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto[*](tanti htx ) ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset ut signum, ut litterae suae testes[*](testes denique tux ) manifesti sceleris deprehenderentur. quae nunc illo absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum quam haec in tota[*](in tota α hot: tanta in αβ ux ) re publica coniuratio manifesto comprehensa[*](comprehensa Nohl: inventa comprehensa α: inventa atque comprehensa ho: inventa atque deprehensa αβ tux ) est. quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum[*](cum dum αβ ux ) ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.
quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata ut deorum immortalium nutu atque[*](nutu atque om. α ) consilio et gesta et provisa esse videantur. idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur[*](videtur hαβx: videretur α otu ) humani[*](humanis (om. u) consiliis htux tantam molem rerum gubernatio consequi αγ ) consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene oculis videre possimus[*](possemus h αγ ). nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera[*](relinquam, ut omittam cetera ceteraque tux ) quae tam[*](tam ita αβ x ) multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc fiunt canere di immortales viderentur, hoc certe, Quirites[*](Quirites C1 (qui C) lαγ : om. cett. ), quod sum dicturus neque praetermittendum neque relinquendum est.
nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus compluris in[*](in tux: inde o: de cett. ) Capitolio res de caelo esse percussas, cum et[*](cum et bshtx: et cum Cl: et tum AVao ) simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam[*](et tactus etiam tactus est etiam αγ et Servius ad Ecl. i. 17) ille qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum[*](auratum CAV lactentem Vhtu ) in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent.
itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso[*](celso Aahx ) conlocare et contra atque antea[*](ante aoux: om. h ) fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis ortum et forum curiamque[*](curiamque curiamAa: et curiam V ) conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur[*](ita inlustrarentur coni. Halm (ita ante collocandum hab. ux)) ut a senatu populoque Romano perspici possent. atque illud signum conlocandum[*](conlocatum α ) consules illi locaverunt[*](locaverunt x: collocaverunt αβ h: statuerunt otu ); sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.
hic quis[*](quis h αγ: qui αβ ) potest esse[*](esse α h, Priscian. K. iii. 277: esse, Quirites αβγ ) tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae videmus praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari? etenim cum esset ita responsum, caedis, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis[*](per civis a perditis civibus αγ 29 eo bs αγ: et α ho: et eo l ), quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus verum etiam suscepta esse sensistis. illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos[*](et senatus et vos om. duo dett. ) quae erant contra salutem[*](salutem senatum salutemque (et salutem h) h αβ ) omnium cogitata[*](cogitata post erant hab. bs ) inlustrata et patefacta vidistis.
quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis ego immortalibus ducibus[*](ducibus om. αh mentem, Quirites a) hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et[*](et posse h αγ ) non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum[*](maximarum α ho: amplissimarum αβ tux ) ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent[*](neglegere Aa: neglegeret V ) vestramque salutem suis opibus anteponerent[*](anteponere Aa: anteponeret V ), id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt[*](potuerint Madvig (sed cf. Zielinski p. 202))?
quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti[*](erepti α ho: et erepti tux: om. αβ ) sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis.