In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

atque interea statim admonitu Allobrogum Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum[*](et gladiorum gladiorum Aaαβ ) extulit. introduxi Volturcium sine Gallis; fidem[*](fidem ei hαγ ) publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum[*](discriptum Kayser ) distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.

introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a [*](a P. ab Halm ) Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas[*](datas Vαγ : data Aal: datam bs ) esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis[*](fatis cod. S. Marci 255 sup. lin.: fastis αβ ht: libris oux ) Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum[*](esse annum bstux ) esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus.

hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur[*](videretur tx: videri cett. ). ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. primo [*](primum αγ ) ostendimus Cethego: signum[*](Cethego: signum Müller (ita AVo): Cethego signum: cett. ) cognovit. nos linum[*](linum lignum Vhαγ ) incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent[*](recepissent Muretus: praecepissent codd. ). tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa[*](deprehensae ux ) respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia[*](conscientia convictus hαγ ) repente conticuit. introductus [*](introductus est αγ ) Statilius cognovit et signum et manum suam. recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. adnuit. ‘est vero’ inquam ‘notum quidem[*](quidem om. Votx, ante notum hab. h1) signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.’