In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
atque ego, ut[*](ut bsαγ : om. ahl ) vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque[*](cum litteris mandatisque post civis ponit Nohl ) ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse [*](esse T. esse Vhαγ ad Catilinam ante esse hab. bs, post litteras h: del. Richter ) Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota[*](tota hx: ut toa cett. (cf. Madvig ad Fin. iii. 43, Ac. ii. 48. 139)) res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.
itaque hesterno die Flaccum et Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem[*](rem omnem αγ ) exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito[*](bipertiti bshαγ ) fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio[*](re (r.) p. praesidio AVαβho: re publica, praesidio Muretus ) cum gladiis miseram.