In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter[*](breviter α h: breviter, Quirites, αβγ ) ut et quanta et quam manifesta[*](et quam manifesta om. αt ) et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui et[*](qui et α bu: et qui h: qui cett. ) ignoratis et exspectatis scire possitis. principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam — non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — , sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent[*](restitissent remansissent hαγ ) infirmos sine illo ac debilis fore putabam.