In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

illud perficiam profecto[*](profecto perficiam αβ ), Quirites, ut ea quae gessi in consulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in[*](in om. αβ ) conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. denique ita me in re publica tractabo ut meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute non casu gesta esse videantur. vos, Quirites, quoniam iam est nox[*](nox est bs ), venerati[*](veneramini h αγ ) Iovem illum custodem huius urbis ac vestrum in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte[*](nocte fecistis hx ) custodiis vigiliisque defendite. id ne vobis diutius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis providebo, Quirites[*](Quirites om. abso ).

video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos, video vos non solum de vestro ac rei publicae verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam per deos immortalis! deponite atque obliti salutis meae de vobis ac de vestris liberis cogitate. mihi si haec condicio consulatus data est ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter verum etiam libenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.