In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis ego immortalibus ducibus[*](ducibus om. αh mentem, Quirites a) hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et[*](et posse h αγ ) non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum[*](maximarum α ho: amplissimarum αβ tux ) ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent[*](neglegere Aa: neglegeret V ) vestramque salutem suis opibus anteponerent[*](anteponere Aa: anteponeret V ), id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt[*](potuerint Madvig (sed cf. Zielinski p. 202))?
quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti[*](erepti α ho: et erepti tux: om. αβ ) sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis.
etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. Sulla Sulpicium oppressit[*](oppressit eiecit ex urbe add. αβho: ex urbe eiecit add. tux, del. Lambinus ): Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione[*](deminutione diminutione (demutatione C1: dimicatione x) codd. ) civium et quanta calamitate rei publicae. dissensit Lepidus a clarissimo et fortissimo[*](ac fortissimo t sol. ) viro Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.
atque illae tamen omnes[*](atque... omnes seclusi (tamen omnes om. x)) dissensiones erant eius modi quae[*](quae α h: Quirites, quae αβγ ) non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent. non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere voluerunt. atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione civium diiudicatae sint[*](atque illae... sint del. Bloch ). in hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria[*](barbaries hx2) cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes[*](omnes om. bs, ante salvi hab. tux ) conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque[*](integros incolumisque omnes incolumes, Quirites (q. l) αβ ) servavi.