In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis ego immortalibus ducibus[*](ducibus om. αh mentem, Quirites a) hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et[*](et posse h αγ ) non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum[*](maximarum α ho: amplissimarum αβ tux ) ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent[*](neglegere Aa: neglegeret V ) vestramque salutem suis opibus anteponerent[*](anteponere Aa: anteponeret V ), id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt[*](potuerint Madvig (sed cf. Zielinski p. 202))?

quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti[*](erepti α ho: et erepti tux: om. αβ ) sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis.