In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. deinde Flaccus et Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset. atque ita censuerunt ut Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti Cethegus, Statilius, Gabinius qui[*](qui hαγ : om. αβ ) omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in Furium qui est ex eis colonis[*](colonis l: coloniis cett. ) quos[*](quos Naugerius: quas mei ) Faesulas Sulla deduxit, in Annium[*](Annium Halm (cf. Sall. Cat. 50): Manlium codd.: Magium Sylvius (cp. Fam. iv. 12, 2)) Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.
atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est[*](est, Quirites, quod tx ): ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’ quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus[*](supplicationibus mei: del. Halm ) conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta[*](gestae (-e a) Val1), haec una conservata re publica[*](rei p. C ) constituta est. atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. nam Lentulus, quamquam patefactis[*](patefacta a: patefacta re coni. Halm ) indiciis, confessionibus[*](et confessionibus hαγ ) suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus [*](C. tux: om. cett. ) Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato Lentulo puniendo liberaremur.