In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. erant autem[*](autem scriptae htux ) sine nomine, sed ita: ‘quis [*](quis abho: qui cett. ) sim scies ex eo quem ad te misi. cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus. vide ecquid[*](vide ecquid Halm: vide et quid αβ o: et vide quid htux ) tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.’ Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit.