In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis[*](urbis α h: huius urbis l αγ: urbis huius bs ) eiecerit! uno me hercule Catilina exhausto levata[*](levata α h: relevata αβγ ) mihi et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?
iam vero quae tanta umquam in ullo[*](ullo αh: ullo homine αβγ ) iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo quidem[*](ne ullo quidem unus cod. Halmii et cod. S. Marci 255: ne ullo (nullo unus det.) cett. ) in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.
atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur[*](esse fateatur ahotu: om. cett. ), nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret[*](consumeret α ho2: consumerentur cett. ).
hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et[*](et α h: ac αβγ ) tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt[*](obligurierunt cod. Mureti ); res eos iam pridem[*](pridem deseruit add. ao2: defecit add. x2 ), fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet[*](manet αβ x ). quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios[*](ebrios α h: ebriosos αβγ ) sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi[*](mihi om. αβ ) accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. nulla enim est[*](est enim V αβγ ) natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt[*](intus insidiae sunt om. CAV ), intus inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere[*](manare Manutius ). proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem[*](et in eadem in eadem AVo ) mente permanent, ea quae merentur exspectent.
at etiam sunt qui dicant, Quirites[*](Quirites om. αh ), a me eiectum esse Catilinam[*](eiectum esse Catilinam scripsi: in exsilium ante esse add. α, post Catilinam h, ante eiectum cett. ). quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit[*](paruit, ivit graevius ). quin [*](quin scripsi: qui AVo2: quid ut ah: qui (quod o1) ut cett.: fort. Quirites) hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi[*](convocavi α ho: vocavi cett. ), rem omnem ad patres conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.
hic ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina in[*](in an α h et Schol. Gron.: an in o: om. Priscian. K. iii. 249, 275) nocturno conventu ad Laecam fuisset necne. cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset[*](ubi fuisset om. x et Priscian. K. iii. 250), quid in proximam[*](in proxima αβ x: proxima Priscian. ) constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam cui ille etiam sacrarium[*](sacrarium x: scelerum post sacr. add. αhot, ante sacr. αβ ) domi suae fecerat scirem esse praemissam.
in exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum videram[*](videram AV: videbam cett. et Diomedes K. i. 470)? etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert[*](confert AVb: conferet cett. ). O condicionem miseram non modo administrandae verum etiam conservandae rei publicae! nunc si Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit, et ex[*](et ex ex αβ x: et o1 ) hoc cursu sceleris ac[*](ac α h: et cett. ) belli iter ad fugam atque in exsilium[*](atque exsilium Aah ) converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur: et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum[*](miserum timidum αβ hx (contra Priscian. K. iii. 246)), me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyrannum existimari velint!
est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. sed mihi credite, non est iturus. numquam ego ab[*](ab α: a cett. ) dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae[*](levandae x et Schol. Gron. ) causa ut Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius[*](potius om. CAV ) quam quod eiecerim. sed cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent?
quamquam isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam verentur. nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.
sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, et quem[*](quem αγ: om. αβh ), quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? quos quidem ego, si ullo modo fieri possit[*](posset αβtux et Schol. ), non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me[*](si iam me scripsi: si a me CAh: si me cett. ) audire volent[*](volent α h: volunt αβγ ), intellego. exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam.
Vnum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima — sunt enim locupletes — voluntas vero et causa impudentissima. tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem? quid enim exspectas? bellum? quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes[*](putes α(C1)h: putas cett. (C2))? an tabulas novas? errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae proferuntur[*](proferentur αγ ), verum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.
alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata se consequi[*](se consequi α h: consequi se αβγ ) posse arbitrantur. quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id[*](id post se hab. αβγ ) quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum [*](ordinum supplevi: om. codd. ), maximam multitudinem[*](maxima multitudine a: in maxima multitudine Halm ), magnas praeterea militum copias[*](militum copias α h: copias militum cett. ); deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. quod si iam sint id quod summo[*](cum summo C1αγ ) furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se[*](consules se α h: se consules cett. ) aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit[*](sit concedi α ) necesse?