In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli[*](divelli ab eo αβγ ) possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. postremum autem genus est non solum numero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae[*](vitae vita α h ) et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.