In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? iacet ille nunc prostratus, Quirites[*](prostratus, Quirites α(C1) h: prostratusque est cett. C2 ), et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem mihi laetari[*](mihi laetari α h: laetari mihi cett. ) videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.

ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites[*](Quirites α ht: om. cett. ), sed temporum. interfectum esse Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res publica postulabat. sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stultitiam non putarent[*](quam... putarent post defenderent hab. CAVh, om. a (cf. Zielinski p. 202): del. Halm ), quam multos qui etiam defenderent, quam multos qui propter improbitatem faverent[*](quam... faverent del. Bloch )? ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego Catilinam non modo invidiae meae verum etiam vitae periculo sustulissem.