In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. nulla enim est[*](est enim V αβγ ) natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt[*](intus insidiae sunt om. CAV ), intus inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere[*](manare Manutius ). proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem[*](et in eadem in eadem AVo ) mente permanent, ea quae merentur exspectent.