In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quid? cum te[*](te α: tu te cett. ) Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin[*](sensistin α h: sensistine αβγ ) illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo[*](non ego non modo Halm: ego non modo non V: ego non modo cett. ) audiam sed etiam videam planeque sentiam. recognosce mecum tandem[*](tandem mecum ah ) noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter falcarios — non agam obscure — in Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? convincam, si negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt.