In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vives[*](sed vives Weiske ) ita ut nunc[*](nunc α ho: om. cett. ) vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus[*](obsessus α h: oppressus αβγ ) ne commovere[*](commovere te commovere α o ) te contra rem publicam possis. multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus[*](coetus α: coeptus hαβγ ) nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae[*](tuae om. AVot ) potest, si inlustrantur[*](lustrantur Nonius p. 335. 33), si erumpunt omnia? muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas.

meministine me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi [*](VI α t: III u: VIII hio: VIIII bs ) Kal. Novembris, Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam atrox[*](tam atrox om. AV ) tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te[*](commovere te commoveri te (om. te o1) AVo ) contra rem[*](contra rem p. om. AV ) publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede contentum te[*](te om. bh1, ante contentum hab. ah2 ) esse dicebas?

quid? cum te[*](te α: tu te cett. ) Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin[*](sensistin α h: sensistine αβγ ) illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo[*](non ego non modo Halm: ego non modo non V: ego non modo cett. ) audiam sed etiam videam planeque sentiam. recognosce mecum tandem[*](tandem mecum ah ) noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter falcarios — non agam obscure — in Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? convincam, si negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt.

O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus[*](in qua urbe vivimus, quam rem p. habemus α h contra Donatum ad Ter. Andr. iv. 5. 51 et Mart. Cap. (Rhet. M. p. 471))? hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro[*](nostro Aah: nostrum Vαβγ ) omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis[*](de orbis α h: orbis αβγ ) terrarum exitio cogitent. hos [*](hos α h: hosce αβγ ) ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quemque proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum[*](paulum α: paululum hαβγ ) tibi esse etiam nunc morae, quod[*](quoad Hirschfelder ) ego viverem. reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se[*](se α h : sese αβγ ) illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto[*](lecto AVt, Probus K. iv. 29, Claudius Sac. K. vi. 481: lectulo cett. ) interfecturos esse[*](esse om. a ) pollicerentur.

haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam[*](meam om. α ) maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaveris[*](liberaveris Lambinus: liberaberis AV: liberabis cett. ), modo[*](modo AV: dum modo cett. ) inter me atque te murus intersit. nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.