In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod[*](quod α: id quod cett. ) saepe iam dixi, secernantur[*](discernantur αβ ux ) a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani[*](praetoris urbani pr. urbis CA (urb’ C): p. r. Va: om. t ), obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publica sentiat. polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.