In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. nunc [*](nunc scripsi: hic CAVαβtx: quod ahou: fort. hoc) si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt[*](biberunt α: biberint cett. ), primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet[*](ingravescit αβ ux ).

qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod[*](quod α: id quod cett. ) saepe iam dixi, secernantur[*](discernantur αβ ux ) a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani[*](praetoris urbani pr. urbis CA (urb’ C): p. r. Va: om. t ), obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publica sentiat. polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.

hisce ominibus[*](ominibus Paris. 15138 in mg.: omnibus cett. ), Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua[*](cum tua α h: et cum tua αβγ ) peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. tu [*](tu α h: tum tu αβγ ), Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus, hunc et huius socios a tuis[*](tuis α: tuis aris (sacris o) cett. ) ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium[*](omnium α ho2: om. cett. ) arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.