In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati, cui[*](cui Gulielmius: cum (cum sciam iam a) mei: cui iam Müll. ) sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam[*](confido perniciosam α h: perniciosam esse confido cett. ) ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium sceleratum[*](sceleratum scripsi (cf. obsceno sacrario Liv. xxxix. 15): scelerum α: scelerum tuorum cett., del. Halm ) constitutum fuit, sciam esse praemissam? tu ut illa carere diutius possis quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?

ibis tandem aliquando quo te iam pridem tua ista[*](ista tua absh ) cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum.