In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
at[*](at ao2: ac cett. ) si hoc idem huic adulescenti optimo Sestio, si fortissimo viro Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatus[*](senatus hoc loco hab. αh: post optimo αβγ ) iure optimo vim et manus intulisset. de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant[*](circumstant α h: stant circum (-ca l) cett. ) senatum, quorum tu et[*](tu et et tu CAVt: fort. tu delendum ) frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare[*](vastare hoc loco hab. αh: post pridem cett. ) iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur.
quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum[*](ullum om. lαγ ) exsilium cogites? Vtinam tibi istam mentem di immortales duint tametsi[*](tametsi α ho2: etsi cett. ) video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. sed est tanti, dum modo tua ista[*](ista tua hαβo ) sit privata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas non est postulandum. neque enim is es, Catilina, ut te[*](is es... ut te sis (scis a)... si te α (contra Quintil. ix. 3. 62)) aut pudor[*](pudor umquam Quintil. ) a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit[*](revocaverit Vhou et Quintil. ).
quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta[*](recta α u: rectam αβ tx: recte o: recta via h ) perge in exsilium; vix feram sermones hominum, si id feceris[*](si id feceris om. CAV ), vix molem istius invidiae, si in exsilium iussu consulis iveris[*](iveris Zielinski: ieris codd. ), sustinebo. sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concita perditos civis, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse[*](isse α ho2: esse cett. ) videaris.
quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati, cui[*](cui Gulielmius: cum (cum sciam iam a) mei: cui iam Müll. ) sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam[*](confido perniciosam α h: perniciosam esse confido cett. ) ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium sceleratum[*](sceleratum scripsi (cf. obsceno sacrario Liv. xxxix. 15): scelerum α: scelerum tuorum cett., del. Halm ) constitutum fuit, sciam esse praemissam? tu ut illa carere diutius possis quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?
ibis tandem aliquando quo te iam pridem tua ista[*](ista tua absh ) cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum.