In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare? ‘refer’ inquis ‘ad senatum’; id enim postulas et, si hic ordo placere sibi[*](placere sibi CAV: om. sibi a: sibi placere cett. ) decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe[*](ex urbe de urbe t: de turba CAV ), Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis, ecquid[*](quid est α: quid est Catilina cett. ) animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?

at[*](at ao2: ac cett. ) si hoc idem huic adulescenti optimo Sestio, si fortissimo viro Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatus[*](senatus hoc loco hab. αh: post optimo αβγ ) iure optimo vim et manus intulisset. de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant[*](circumstant α h: stant circum (-ca l) cett. ) senatum, quorum tu et[*](tu et et tu CAVt: fort. tu delendum ) frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare[*](vastare hoc loco hab. αh: post pridem cett. ) iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur.

quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum[*](ullum om. lαγ ) exsilium cogites? Vtinam tibi istam mentem di immortales duint![*](duint C: duent a: dent h: donent AV: donarent cett. ) tametsi[*](tametsi α ho2: etsi cett. ) video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. sed est tanti, dum modo tua ista[*](ista tua hαβo ) sit privata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas non est postulandum. neque enim is es, Catilina, ut te[*](is es... ut te sis (scis a)... si te α (contra Quintil. ix. 3. 62)) aut pudor[*](pudor umquam Quintil. ) a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit[*](revocaverit Vhou et Quintil. ).

quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta[*](recta α u: rectam αβ tx: recte o: recta via h ) perge in exsilium; vix feram sermones hominum, si id feceris[*](si id feceris om. CAV ), vix molem istius invidiae, si in exsilium iussu consulis iveris[*](iveris Zielinski: ieris codd. ), sustinebo. sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concita perditos civis, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse[*](isse α ho2: esse cett. ) videaris.

quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati, cui[*](cui Gulielmius: cum (cum sciam iam a) mei: cui iam Müll. ) sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam[*](confido perniciosam α h: perniciosam esse confido cett. ) ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium sceleratum[*](sceleratum scripsi (cf. obsceno sacrario Liv. xxxix. 15): scelerum α: scelerum tuorum cett., del. Halm ) constitutum fuit, sciam esse praemissam? tu ut illa carere diutius possis quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?

ibis tandem aliquando quo te iam pridem tua ista[*](ista tua absh ) cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum.

hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis, quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis![*](post videbis add. K (i.e. Kaput) α (sup. lin. C)) ad huius vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum[*](ad obsidendum... solum om. CAV ) insidiantem somno maritorum verum etiam bonis otiosorum. habes ubi ostentes tuam[*](tuam hoc loco hab. α, om. h, post patient. o, post illam cett. ) illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium quibus te brevi tempore confectum esse senties.

tantum profeci[*](profeci tum cum a: profectum cum Diomedes K. i. 392 (contra Charis. K. i. 226, Dosith. K. vii. 419)), cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset[*](esset est Vbs ) a te[*](a te α h: abs te αβγ ) scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur. nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter[*](diligenter om. α ) quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. etenim si mecum patria[*](patria mea Quintil. ix. 2. 32, Isid. Origg. ii. 13. I), quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur[*](sic loquatur Quintil. ): ‘ Tulli, quid agis? tune eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne [*](nonne non Lambinus ) hunc in vincla[*](vincla α: vincula cett. ) duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? quid tandem te impedit? mosne maiorum?

at persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis morte multarunt. an leges quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? at numquam in hac urbe qui[*](qui α: ii (hi) qui cett. ) a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. an invidiam posteritatis times? praeclaram vero populo Romano refers[*](refers α: referes cett. ) gratiam qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis.