In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare? ‘refer’ inquis ‘ad senatum’; id enim postulas et, si hic ordo placere sibi[*](placere sibi CAV: om. sibi a: sibi placere cett. ) decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe[*](ex urbe de urbe t: de turba CAV ), Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis, ecquid[*](quid est α: quid est Catilina cett. ) animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?
at[*](at ao2: ac cett. ) si hoc idem huic adulescenti optimo Sestio, si fortissimo viro Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatus[*](senatus hoc loco hab. αh: post optimo αβγ ) iure optimo vim et manus intulisset. de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant[*](circumstant α h: stant circum (-ca l) cett. ) senatum, quorum tu et[*](tu et et tu CAVt: fort. tu delendum ) frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare[*](vastare hoc loco hab. αh: post pridem cett. ) iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur.
quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum[*](ullum om. lαγ ) exsilium cogites? Vtinam tibi istam mentem di immortales duint tametsi[*](tametsi α ho2: etsi cett. ) video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. sed est tanti, dum modo tua ista[*](ista tua hαβo ) sit privata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas non est postulandum. neque enim is es, Catilina, ut te[*](is es... ut te sis (scis a)... si te α (contra Quintil. ix. 3. 62)) aut pudor[*](pudor umquam Quintil. ) a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit[*](revocaverit Vhou et Quintil. ).