In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

O tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus[*](vitamus CAV: vitemus cett. ). ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem[*](pestem α (C pr. scr.): pestem istam cett. (C corr. m. 1)) quam tu in nos[*](nos om. A (in lac.) V ) omnis iam diu[*](omnis om. αγ: omnis iam diu om. bs ) machinaris.

an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam[*](Catilinam Aah, Quintil. viii. 4. 13: Catilinam vero C cett. ) orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus[*](perferremus C )? nam illa nimis antiqua praetereo, quod[*](quod C. quodque CAah: quod Q. Vαβγ ) Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. habemus [*](habemus α: habemus enim h αβγ ) senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave[*](et grave sup. lin. in C (m1): om. AV ), non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus.