In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quae tecum, Catilina, sic agit[*](agit ait ahlou ) et quodam modo tacita loquitur: ‘nullum iam aliquot annis facinus exstitit[*](existit CAV ) nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones verum etiam ad evertendas[*](evertendas ou: evincendas αβ x: vincendas α t: devincendas h ) perfringendasque valuisti. superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.’
haec si tecum, ut[*](ut ita ut aho2 ) dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? quid, quod tu te[*](tu te CAVb: tu te ipse cett. ) in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad[*](ad α, Servius ad Aen. i. 24: apud cett. ) Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, quia[*](quia α h: qui αβγ ) magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum[*](M. Metellum Metellum α: M. Marcellum cett. ) demigrasti, quem tu videlicet et[*](te om. a ) ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse[*](ipse α: ipsum cett. ) iam dignum custodia iudicarit?