In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam[*](meam om. α ) maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaveris[*](liberaveris Lambinus: liberaberis AV: liberabis cett. ), modo[*](modo AV: dum modo cett. ) inter me atque te murus intersit. nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.