De Lege Agraria

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

atque in hos agros qui hac lege empti sint colonias ab his xviris deduci iubet. quid? omnisne locus eius modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur in eum locum necne, an est locus qui coloniam postulet, est qui plane recuset? quo in genere sicut in ceteris rei publicae partibus est operae pretium diligentiam maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula imperi viderentur. hi deducent colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei publicae non expediat?