De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
hic tamen vir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Vnde iste amor tam improvisus ac tam repentinus? qui honore xviratus excluditur prope nominatim, cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra xviri cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium mittuntur, cui ius imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eripitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? Vtrum tandem hoc capite honos haberi homini, an invidia quaeri videtur?
remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis, benignitate xvirali nihil utitur. nam si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad xviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi atque in eodem quo ceteri iure versari. sin est iniquum, Quirites, si turpe, si intolerandum hos xviros portitores omnibus omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque exterarum nationum homines sed etiam imperatores vestros excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium, sed metuere ne ille eandem contumeliam quam ceteri ferre non possit.
Pompeius autem cum hoc animo sit ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti ferre cogamini. verum tamen cavet ut, si qua pecunia post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea xviri utantur. nova porro vectigalia videt ea fore quae Pompeius adiunxerit. ita remissis manubiis vectigalibus eius virtute partis se frui putat oportere. parta sit pecunia, Quirites, xviris tanta quanta sit in terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum manubiae vestrorum imperatorum; quantae et quam immanes divitiae xviris in tantis auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium quaerantur videtis.
cognoscite nunc alios immensos atque intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum importunam avaritiam hoc populare legis agrariae nomen esse quaesitum. hac pecunia iubet agros emi quo deducamini. non consuevi homines appellare asperius, Quirites, nisi lacessitus. vellem fieri posset ut a me sine contumelia nominarentur ei qui se xviros sperant futuros; iam videretis quibus hominibus omnium rerum et vendendarum et emendarum potestatem permitteretis.
sed quod ego nondum statuo mihi esse dicendum, vos tamen id potestis cum animis vestris cogitare; unum hoc certe videor mihi verissime posse dicere: tum cum haberet haec res publica Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis verum etiam patientia paupertatis ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii, quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce modi res commissa nemini est ut idem iudicaret et venderet et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum idemque agros vectigalis populi Romani abalienaret et, cum summam tantae pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua voluntate fecisset, tum denique emeret a quibus vellet quod videretur.
committite vos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos odorari hunc xviratum suspicamini; reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem quibus ad consumendum nihil satis esse videatur. hic ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse confiteor; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi.