De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non quanti volet aestimabit? quid? quod disputari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et iudicatum, quoniam hereditatem iam crevimus, regnum Bithyniae, quod certe publicum est populi Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus, totam denique Bithyniam xviri vendituri sint? quid? Mytilenae, quae certe vestrae, Quirites, belli lege ac victoriae iure factae sunt, urbs et natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis, agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur.
quid? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut furtim tota xviris traditur! quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum testamento regis Alexae populi Romani esse factum? hic ego consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo ad statuendum sed etiam ad dicendum videtur esse. video qui testamentum factum esse confirmet; auctoritatem senatus exstare hereditatis aditae sentio tum cum Alexa mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam depositam recuperarent.
haec L. Philippum saepe in senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse inter omnis fere video convenire. dicitur contra nullum esse testamentum, non oportere populum Romanum omnium regnorum appententem videri, demigraturos in illa loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam.
hac tanta de re P. Rullus cum ceteris xviris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. volet esse popularis; populo Romano adiudicabit. ergo idem ex sua lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. non sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit.
primum cur de populi Romani hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus cviros iudicare? deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos? quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt?
atque illud circumspicite vestris mentibus una, Quirites. legatos nostros, homines auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes liberas obeunt, tamen exterae nationes ferre vix possunt. grave est enim nomen imperi atque id etiam in levi persona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine, cum hinc egressi sunt, abutuntur. quid censetis, cum isti xviri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum iuventute per totum orbem terrarum vagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes futuras?
est in imperio terror; patientur. est in adventu sumptus; ferent. imperabitur aliquid muneris; non recusabunt. illud vero quantum est, Quirites, cum is xvir qui aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit illum ipsum locum quo venerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi Romani esse dicet! at quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! atque idem qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. simile vero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos an ad opprimendos! denique, si qui est honos singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?
intellexistis quot res et quantas xviri legis permissu vendituri sint. non est satis. Cum se sociorum, cum exterarum nationum, cum regum sanguine implerint, incidant nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris, inrumpant in aerarium. sequitur enim caput, quo capite ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane, quasi ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut xviri vestra vectigalia vendant nominatim, Quirites.
eam tu mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem; quam me hercule ego praeconi huic ipsi luctuosam et acerbam praedicationem futuram puto.—
Avctio—Vt in suis rebus, ita in re publica luxuriosus est nepos, qui prius silvas vendat quam vineas! Italiam percensuisti; perge in Siciliam.—nihil est in hac provincia quod aut in oppidis aut in agris maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id venire iubeat.
quod partum recenti victoria maiores vobis in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et monumentum belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc auctore vendetis? hic mihi parumper mentis vestras, Quirites, commovere videor, dum patefacio vobis quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompei dignitatem. et mihi, quaeso, ignoscite, si appello talem virum saepius. vos mihi praetori biennio ante, Quirites, hoc eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque rebus possem, illius absentis dignitatem vobiscum una tuerer. feci adhuc quae potui, neque familiaritate illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis, quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos consecutus sum.