De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
habetis unum venditionis genus quod magnum videri vobis intellego; sed attendite animos ad ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum intellegetis. '
Qvi agri, qvae loca, aedificia.' quid est praeterea? multa in mancipiis, in pecore, auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. quid dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? non metuit invidiam. quid ergo? longum putavit et timuit ne quid praeteriret; ascripsit '
alivdve qvid,' qua brevitate rem nullam esse exceptam videtis. quicquid igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id xviros iubet vendere.
hoc capite, Quirites, omnis gentis, nationes, provincias, regna xvirum dicioni, iudicio potestatique permissa et condonata esse dico. primum hoc quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non possint xviri dicere publicum populi Romani esse factum. nam cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit Pergamum, Smyrnam, Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere;
utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non quanti volet aestimabit? quid? quod disputari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et iudicatum, quoniam hereditatem iam crevimus, regnum Bithyniae, quod certe publicum est populi Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus, totam denique Bithyniam xviri vendituri sint? quid? Mytilenae, quae certe vestrae, Quirites, belli lege ac victoriae iure factae sunt, urbs et natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis, agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur.