De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
iudicare per quinquennium vel de consulibus vel de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non licebit; emere agros a quibus volent et quos volent quam volent magno poterunt; colonias deducere novas, renovare veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur; omnis provincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur; cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant iudicia publica, e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit.
verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello, sed profecto maior est quaedam. nullum enim regnum fuit umquam quod non se, si minus iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. hoc vero infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et ea quae partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur. datur igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus postve ea.
cur hoc tam est obscurum atque caecum? quid? ista omnia de quibus senatus censuit nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? duae sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. nam neque ea quae senatus vendenda censuit nominatim audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit, quae maiores in urbe partim ornamenta urbis, partim periculi perfugia esse voluerunt. haec lege tribunicia xviri vendent. accedet eo mons Gaurus, accedent salicta ad Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia quae senatus propter angustias aerari vendenda censuit, consules propter invidiam non vendiderunt.
verum haec fortasse propter pudorem in lege reticentur. sed illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae xvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum esse videatur.
habetis unum venditionis genus quod magnum videri vobis intellego; sed attendite animos ad ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum intellegetis. '
Qvi agri, qvae loca, aedificia.' quid est praeterea? multa in mancipiis, in pecore, auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. quid dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? non metuit invidiam. quid ergo? longum putavit et timuit ne quid praeteriret; ascripsit '
alivdve qvid,' qua brevitate rem nullam esse exceptam videtis. quicquid igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id xviros iubet vendere.
hoc capite, Quirites, omnis gentis, nationes, provincias, regna xvirum dicioni, iudicio potestatique permissa et condonata esse dico. primum hoc quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non possint xviri dicere publicum populi Romani esse factum. nam cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit Pergamum, Smyrnam, Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere;
utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non quanti volet aestimabit? quid? quod disputari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et iudicatum, quoniam hereditatem iam crevimus, regnum Bithyniae, quod certe publicum est populi Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus, totam denique Bithyniam xviri vendituri sint? quid? Mytilenae, quae certe vestrae, Quirites, belli lege ac victoriae iure factae sunt, urbs et natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis, agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur.
quid? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut furtim tota xviris traditur! quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum testamento regis Alexae populi Romani esse factum? hic ego consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo ad statuendum sed etiam ad dicendum videtur esse. video qui testamentum factum esse confirmet; auctoritatem senatus exstare hereditatis aditae sentio tum cum Alexa mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam depositam recuperarent.
haec L. Philippum saepe in senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse inter omnis fere video convenire. dicitur contra nullum esse testamentum, non oportere populum Romanum omnium regnorum appententem videri, demigraturos in illa loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam.
hac tanta de re P. Rullus cum ceteris xviris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. volet esse popularis; populo Romano adiudicabit. ergo idem ex sua lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. non sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit.
primum cur de populi Romani hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus cviros iudicare? deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos? quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt?