De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
itaque excipitur hac lege non adulescentia, non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus xvir fieri possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo—taceo de ceteris —xvir fieri possit. praesentem enim profiteri iubet, quod nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem cupiditatum. hic, quoniam video vos hominis dignitate et contumelia legis esse commotos, renovabo illud quod initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege funditus tolli.
an vos aliter existimabatis? cum ad omnia vestra pauci homines cupiditatis oculos adiecissent, non eos in primis id acturos ut ex omni custodia vestrae libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio vestrorum commodorum Cn. Pompeius depelleretur? viderunt et vident, si per imprudentiam vestram, neglegentiam meam legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis insidiis, cum xviros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus legis Cn. Pompei praesidium opponendum putetis. et hoc parvum argumentum vobis erit, a certis hominibus dominationem potestatemque omnium rerum quaeri, cum videatis eum quem custodem vestrae libertatis fore videant expertem fieri dignitatis?
cognoscite nunc quae potestas xviris et quanta detur. primum lege curiata xviros ornat. iam hoc inauditum et plane novum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis comitiis ante sit datus. eam legem ab eo praetore populi Romani qui sit primus factus ferri iubet. at quo modo? Vt ei xviratum habeant quos plebs designaverit. oblitus est nullos a plebe designari. et is orbem terrarum constringit novis legibus qui, quod in secundo capite scriptum est, non meminit in tertio? atque hic perspicuum est quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis vobis relinquatur. maiores de singulis magistratibus bis vos sententiam ferre voluerunt. nam cum centuriata lex censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis magistratibus, tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi potestas, si populum benefici sui paeniteret.
nunc, Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. hic autem tribunus plebis quia videbat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere, curiatis eam comitiis quae vos non initis confirmavit, tributa quae vestra erant sustulit. ita cum maiores binis comitiis voluerint vos de singulis magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum potestatem reliquit.
sed videte hominis religionem et diligentiam. vidit et perspexit sine curiata lege xviros potestatem habere non posse, quoniam per viiii tribus essent constituti; iubet ferre de his legem curiatam; praetori imperat. quam id ipsum absurde, nihil ad me attinet. iubet enim, qui primus sit praetor factus, eum legem curiatam ferre; sin is ferre non possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto nescio quid spectasse videatur. verum hoc quod est aut ita perversum ut ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum sit, relinquamus; ad religionem hominis revertamur. videt sine lege curiata nihil agi per xviros posse.
quid postea, si ea lata non erit? attendite ingenium. '
Tvm ei xviri,' inquit, '
eodem ivre sint qvo qvi optima lege.' si hoc fieri potest ut in hac civitate quae longe iure libertatis ceteris civitatibus antecellit quisquam nullis comitiis imperium aut potestatem adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre iubere, cum quarto permittas ut sine lege curiata idem iuris habeant quod haberent, si optima lege a populo essent creati? reges constituuntur, non xviri, Quirites, itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur, ut non modo cum magistratum gerere coeperint, sed etiam cum constituentur, omne vestrum ius, potestas libertasque tollatur.