De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. iubet enim comitia xviris habere creandis eum qui legem tulerit. hoc dicam planius: iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse.
sortietur tribus idem Rullus. homo felix educet quas volet tribus. quos viiii tribus xviros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. quos tandem igitur xviros fieri volt? se primum. qui licet? leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur.
etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. nam hoc quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae. quis legem tulit? Rullus. quis maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. quis comitiis praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode sortitus, quis xviros quos voluit creavit? idem Rullus. quem principem renuntiavit? Rullum. vix me hercule servis hoc eum suis, non modo vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror. optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte retinentur.