De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque adiutorem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem meam; negabant me adduci posse ut ullam largitionem probarem. finem feci offerendi mei ne forte mea sedulitas aut insidiosa aut impudens videretur. interea non desistebant clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos noctem adiungere et solitudinem. quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex vestra sollicitudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura poteritis.
ineunt tandem magistratus tribuni plebis; contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae legis et truculentius se gerebat quam ceteri. iam designatus alio voltu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur, vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denuntiare omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae videretur. legem hominis contionemque exspectabam; lex initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus advocari iubet. summa cum exspectatione concurritur. explicat orationem sane longam et verbis valde bonis. Vnum erat quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret. hoc ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae delectetur nescio. tametsi, qui acutiores in contione steterant, de lege agraria nescio quid voluisse eum dicere suspicabantur. aliquando tandem me designato lex in publicum proponitur. concurrunt iussu meo plures uno tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt.
omni hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque venisse ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor eius atque adiutor essem. non enim natura neque discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini restitit consulari. non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit.
itaque hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam vestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis et honeste et libenter posset defendere. atque ego a primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine. sic confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui.
quae cum, Quirites, exposuero, si falsa vobis videbuntur esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam sententiam; sin insidias fieri libertati vestrae simulatione largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et sanguine maiorum vestrorum partam vobisque traditam libertatem nullo vestro labore consule adiutore defendere. primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant, temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem ferre possitis. iubet enim tribunum plebis qui eam legem tulerit creare xviros per tribus xvii, ut, quem viiii tribus fecerint, is xvir sit.
hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut populus Romanus suffragio privaretur. totiens legibus agrariis curatores constituti sunt iiiviri, vviri, xviri; quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per xxxv tribus creati sint. etenim cum omnis potestates, imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci convenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, et unus quisque studio et suffragio suo viam sibi ad beneficium impetrandum munire possit. hoc tribuno plebis potissimum venit in mentem, populum Romanum universum privare suffragiis, paucas tribus non certa condicione iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam libertatem vocare.