De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
Errastis, Rulle, vehementer et tu et non nulli conlegae tui qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione popularem posse in evertenda re publica populares existimari. lacesso vos, in contionem voco, populo Romano disceptatore uti volo. etenim, ut circumspiciamus omnia quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus. sollicitam mihi civitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam vestris legibus et contionibus et deductionibus tradidistis; spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis, fidem de foro, dignitatem de re publica sustulistis.
hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum cum populo Romano vox et auctoritas consulis repente in tantis tenebris inluxerit, cum ostenderit nihil esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias, nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum, nullum regnum xvirale, nullam alteram Romam neque aliam sedem imperi nobis consulibus futuram summamque tranquillitatem pacis atque oti, verendum, credo, nobis erit ne vestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse videatur.
Cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et insidias quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non liceat contra vos in contione consistere, praesertim cum mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum quo uno modo geri graviter et libere potest, ut neque provinciam neque honorem neque ornamentum aliquod aut commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri possit appetiturus sim.