De Lege Agraria

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam. pecunia coacta est ad agros emendos; ei porro ab invitis non ementur. si consenserint possessores non vendere, quid futurum est? referetur pecunia? non licet. exigetur? vetat. verum esto; nihil est quod non emi possit, si tantum des quantum velit venditor. spoliemus orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae possessoribus agri tamen emantur.

quid tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius rei ratio atque descriptio? 'deducentur,' inquit, 'coloniae.' quot? quorum hominum? in quae loca? quis enim non videt in coloniis esse haec omnia consideranda? tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam praesidiis confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus vinclis devinctam et constrictam teneretis? Vbi enim cavetur ne in Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia premere atque urgere possitis? 'non faciemus,' inquit. primum nescio, deinde timeo, postremo non committam ut vestro beneficio potius quam nostro consilio salvi esse possimus.

quod vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis? scriptum est enim: '

Qvae in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos velint et eis agros adsignent qvibvs in locis velint
,' ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. atque haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur.

iam omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iovis optimi maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt.

maiores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitate—quid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?—sed consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis.

quid enim cavendum est in coloniis deducendis? si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. at quem ad modum armatur, di immortales! nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint oppida colonos ut xviri deducant quos velint. atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi iubet.