Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quid umquam habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre[*](viva matre Sa: matre viva Mm) deesse non possint[*](possint Sa: possent Mm)? id[*](id Sa: om. Mm) quod iam intellegetis. an ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? quod autem tempus veneni dandi illo die, illa[*](illa Sa, Quintil.: in illa Mm) frequentia? per quem porro[*](porro deinde Quintil.) datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim[*](enim Sa: enim iam Mm) se ipsa defendit[*](defendit Sa: defendat Mm: defendet C. Stephanus).
nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen[*](crimen aa: om. Mm) et impudens mendacium! perspicite cetera. dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa[*](illa om. SB) fert, sibi tamen[*](tamen ed. V: tum Mma) non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. quis[*](quis qui S) huic rei testis est? idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem[*](quem ad (ad s) quem Sa) propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco[*](loco luctu Sylvius) testem in A.(Aulum) Cluentium constituere, is hunc[*](hunc Mm: nunc Sa) suo testimonio sublevat; quod recita. tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut[*](ut Sbya: uti Ms) ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret[*](adferret adderet S: adduceret s).