Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Cn.(Gnaeo) Decidio[*](Decidio bya (cf. C. I. L. 1187. 8): Decitio M: Decio s (cf. Tac. Dial. 21)) Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixit[*](dixit Sa: dixisti Mm: dixistis Manutius a nullo Bs). ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariique[*](omnes eius amici necessariique (om. omnes s) SMm: eius amici necessariique omnes a) cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos[*](villicos S, Sylvius: villicum cett.) vim et manus attulisse. cum quaedam in callibus[*](callibus Ernesti: collibus Mma), ut solet, controversia pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est.

P.(Publii) Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est. P.(Publius) Aelius habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro[*](Floro Sa: Florio Mm) legatum ex testamento infitiatum esse. non est ita; sed cum HS xxx[*](XXX] sexcenta triginta S) scripta essent pro HS xxxx[*](XXXXS: XXXM: CCCma) neque ei cautum satis[*](cautum satis Sa: satis cautum Mm) videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. primo deberi[*](deberi Mm: debere a) negavit, post sine controversia solvit. Cei[*](Cei Sy2a: GN. Mm) cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. mulierem cum emisset a[*](a Sa: de Mm) sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio reddidit Ceio[*](Ceio a: Celo (-io m) Mm).