Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

itaque in[*](in Mm: om. aa) respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex[*](et ex as: ex t: et Mm) causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse[*](ipse Sa: et ipse Mm) excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror: 'forte evenit ut ruri in Privernati[*](Privernati Cic. de Or. l. c., Quintil. l. c.: Privernate Mm) essemus[*](essem SBs) ego et Brutus[*](Brutus Marcus Cic. de Or., ita mox (bis)) filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'in Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'in Tiburti forte cum adsedissemus[*](cum adsedissemus adsedimus Cis. de Or. ego et Brutus filius om. by) ego et Brutus filius,[*](Albanum... filius om. Mss forte om. S)' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari[*](testificari se Sy2a) voluisse dicebat[*](voluisse dicebat Sy2a: dicebat (add. se b2) voluisse Mm). quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. ego autem illa recitata esse[*](esse aa: om. Mm) non moleste fero.

neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita[*](ita Sa: ista Mm: illa Halm) dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. quod si velim confiteri me causam A.(Auli) Cluenti nunc cognosse[*](cognosse (ante lac. by) ms: cognosce Mt), antea fuisse in ea[*](ea Sa: illa Mm) opinione populari[*](populari opinione aa), quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam huc[*](huic Sa (s1)) graviorem de illo iudicio opinionem attulistis[*](attulissetis Sa), hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.