In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, praecidi ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur signum dari iussit. haec Centuripina navis erat incredibili celeritate velis; nam scire isto praetore nemo poterat quid quaeque navis remis facere posset; etsi in hac quadriremi propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges et milites deerant. evolarat iam e conspectu fere fugiens quadriremis, cum etiam tum ceterae naves uno in loco moliebantur.
erat animus in reliquis; quamquam erant pauci, quoquo modo res se[*](res se RS: res sese q: sese res pd) habebat, pugnare tamen se velle clamabant, et quod reliquum vitae viriumque fames fecerat id ferro potissimum reddere volebant. quodsi Cleomenes non[*](Quodsi Cleom. non pq: Quod Cleom. non R et pr. S: quod Cleom. nisi corr. SDd: quod nisi Cleom. l) tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. erat enim sola illa navis constrata et ita magna ut propugnaculo ceteris posset esse, quae si in praedonum pugna versaretur, urbis instar[*](turris instar K. Busche) habere inter illos piraticos myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce praefectoque classis, eundem necessario cursum tenere coeperunt.
Helorum[*](Helorum Augustinus: Pelorum codd.) versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri navigabant, neque ii tam praedonum impetum fugiebant quam imperatorem sequebantur. tum ut quisque in fuga postremus, ita in periculo princeps erat; postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur. ita prima Haluntinorum navis capitur, cui praeerat Haluntinus homo nobilis[*](nobilis RS: nobilissimus pqk), phylarchus, quem ab illis praedonibus Locrenses postea publice redemerunt; ex quo vos priore actione iurato rem omnem causamque cognostis. deinde Apolloniensis navis capitur, et eius praefectus Anthropinus occiditur.
haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus pervenerat; iam sese in terram e navi eiecerat quadrirememque fluctuantem in salo reliquerat. reliqui praefecti navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis ad Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. tum praedonum dux Heracleo, repente praeter spem non sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi Romani in litus expulsam et eiectam, cum primum invesperasceret[*](advesp. d), inflammari incendique iussit.
O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum! o istius nequitiam ac turpitudinem singularem! Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat. adfertur nocte intempesta gravis huiusce[*](huiusce cladis (om. gravis) Iul. Severianus) mali nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet; includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset.
huius autem praeclari imperatoris ita erat severa domi disciplina ut in re tanta et tam gravi nuntio nemo admitteretur, nemo esset qui auderet aut dormientem excitare aut interpellare vigilantem. iam vero re ab omnibus cognita concursabat urbe tota maxima multitudo. non enim, sicut erat antea semper[*](antea semper Halm, edd.: anper R1: nuper R2SY: antea d. Habent pq sicut antea cons. erat (Cl. Rev. xviii. 212)) consuetudo, praedonum adventum significabat ignis e specula sublatus aut tumulo, sed flamma ex ipso incendio navium et calamitatem acceptam et periculum reliquum nuntiabat.cum praetor quaereretur et constaret neminem ei nuntiasse, fit ad domum eius cum clamore concursus atque impetus.
tum iste excitatus[*](excitatus exit pd) audit rem omnem ex Timarchide, sagum sumit,—lucebat iam fere,— procedit in medium vini somni stupri plenus. excipitur[*](excipit Vpd) ab omnibus eius modi clamore[*](clamorem VpR1d (excipit... clamores k)) ut ei Lampsaceni periculi similitudo versaretur ante oculos; hoc etiam maius hoc[*](maius hoc Vpd: maius RSY) videbatur, quod in odio simili multitudo hominum haec erat maxima. tum istius acta commemorabatur[*](commemorabatur Hotoman: -antur codd.), tum flagitiosa illa convivia, tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim, tum quaerebant ex isto palam tot dies continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid egisset, tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagitabatur, neque quicquam propius est factum quam ut illud Vticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas, ut duo sepulchra duorum praetorum improborum duabus in provinciis constituerentur. verum habita est a multitudine ratio temporis, habita tumultus[*](est tumultus pd (Am. J. Ph. xxvi. 430)), habita etiam dignitatis existimationisque communis, quod is est[*](esset RSY) conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, verum etiam hac[*](etiam hac Vpd: hac etiam RSD: etiam?) re publica dignissimus existimetur.
confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet[*](stuperet RS rell.: stupri plenus stuperet V (l. 14 supra)), arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars, complent. Vnam illam noctem solam praedones ad Helorum[*](Pelorum codd.) commorati, cum fumantis etiam nostras navis reliquissent, accedere incipiunt Syracusas[*](Syracusas RSY: ad Syr. Vpd); qui[*](qui om. p) videlicet saepe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam esse visuros.