In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
et nunc[*](et nunc (non q) cuiquam dubium p) cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris,—praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam,—ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret! si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quaero, cui probares? cum[*](ab d) constaret istum Syracusis nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret?
nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides. quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico[*](Nico ed. Cratandr.: in co codd.), ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. plura dixi quam volui de illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis argumenta praetermisi. volo enim esse[*](enim esse SD al.: esse enim Rp, sed hic cum signo transp. (iv, §108)) totum mihi[*](totum mihi RSD: mihi totum pqk: (enim mihi totum esse s. enim totum esse mihi d)) crimen hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.
hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locupletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non solum provinciae saluti verum etiam ipsi[*](ipsi om. V) praedae posset esse. nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto praedonum[*](tot praed. V (§62 supra)) metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriem[*](luxuriem RSD: -am Vd) libidinesque suas domo sua regia—quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent[*](quae... solent del. Ern. et edd. recc.: iv, §118)—contentus non fuit; tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, quod antea[*](antea iam pkd) demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari iussit in[*](in (ante Insula) om. RS) litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusae fontem propter ipsum introitum atque ostium portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco.
hic dies aestivos[*](aestivos iam continuos V, prob. Luterbacher (§§94, 137 infra): aestivos LX pd) praetor populi Romani[*](praetor p. r. pd: PRO PR. V: PR. R: ċprċ SD: pop. Rom. praetor Klotz (iv, §146; v, §136)), custos defensorque provinciae, sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet[*](accubaret V) nemo praeter ipsum et praetextatum filium—etsi[*](etsi RS: tametsi Vpkd (§37 supra)) recte sine exceptione dixeram[*](dixerim H. Richards) virum, cum isti essent, neminem fuisse. non numquam etiam libertus[*](libertus etiam k) Timarchides adhibebatur, mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine abduxerat. erat[*](Erat (post abduxerat) suppl. Schuetz: Pipa RS rell.: et Pipa V: in his erat Pipa Richter) Pipa quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in istius cupiditatem[*](cupiditate codd. praeter Lg. 42) facti sunt tota Sicilia percelebrantur[*](de qua... percelebr. secl. Bake);
erat nice, facie eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni[*](Cleomenis Vd, fort. recte (§§101, 112, 122)) Syracusani. hanc vir[*](Cleomenes vir RS rell.: vir Cleomenes V: Cleomenes secl. Kays., ego delevi) amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis devinciebatur. illo autem tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero tot in acta dies secum habere. itaque excogitat rem singularem; navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse iubet atque imperare. hoc eo facit ut ille non solum abesset a domo dum[*](dum V: tum dum RS: tum cum p, tunc cum d) navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto atque ablegato[*](ablegato Vpkd: abalienato RSY) viro non liberius quam antea—quis enim umquam istius libidini obstitit?—sed paulo solutiore animo tamen[*](animo tamen Vp: tamen animo R et pler.) secum illam haberet, si non tamquam virum sed[*](set RS: at Vpd (ii, i, §94)) tamquam aemulum removisset.
accipit[*](Accepit V) navis sociorum atque amicorum Cleomenes Syracusanus. quid primum aut accusem aut querar? Siculone homini legati, quaestoris, praetoris denique potestatem, honorem, auctoritatem dari? si te impediebat ista conviviorum mulierumque occupatio, ubi quaestores, ubi legati, ubi ternis denariis aestimatum frumentum, ubi muli, ubi tabernacula, ubi tot tantaque ornamenta magistratibus et legatis a senatu populoque Romano permissa et data[*](ubi ternis... et data secl. aut del. Eberh., Nohl, Schmalz), denique ubi praefecti, ubi tribuni tui? si civis Romanus dignus isto negotio nemo fuit, quid civitates quae in amicitia fideque populi Romani perpetuo manserant? ubi Segestana, ubi Centuripina civitas? quae cum officiis fide vetustate, tum etiam cognatione populi Romani nomen[*](P. R. nomen Vpd: P. R. RSD) attingunt.
O di immortales! quid? si harum ipsarum civitatum militibus, navibus, nauarchis Syracusanus Cleomenes iussus est imperare, non omnis honos ab isto dignitatis, aequitatis, officique sublatus est? ecquod in Sicilia bellum gessimus quin Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur? atque haec ego ad[*](haec ego ad RS: ego haec ad V: haec omnia ad pk) memoriam vetustatis, non ad contumeliam civitatis referri volo. itaque ille vir clarissimus summusque imperator, M. Marcellus, cuius virtute captae, misericordia conservatae sunt Syracusae, habitare in ea parte urbis quae in Insula[*](in insula Vp al.: insula RS (§80 supra)) est Syracusanum[*](Syracusanum Vpkd: - anorum RSY) neminem voluit; hodie, inquam, Syracusanum in ea parte habitare non licet; est enim locus quem vel pauci possent[*](possent VRS: possunt p: possint Ern. edd. (§139 infra)) defendere. committere igitur eum non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa parte urbis navibus aditus ex alto est; quam ob rem qui nostros exercitus saepe excluserant, iis claustra loci committenda non existimavit.
vide quid intersit inter tuam libidinem maiorumque auctoritatem, inter amorem furoremque tuum et illorum consilium atque prudentiam. illi aditum litoris Syracusanis ademerunt, tu imperium maritimum concessisti; illi habitare in eo loco Syracusanum, qua naves accedere possent, noluerunt, tu classi et navibus Syracusanum praeesse voluisti; quibus illi urbis suae partem ademerunt, iis tu nostri imperi partem dedisti, et quorum sociorum opera Syracusani nobis dicto audientes sunt, eos Syracusano dicto audientis esse iussisti.
egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in speciem[*](in speciem kd: in specie RSDp: specie al. (fort. ad speciem; i, §58)), sed inops et infirma propter dimissionem propugnatorum atque remigum. tam diu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui visus multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum nautis paulisper dedit. stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. iam hoc istum[*](hoc ipso pd) vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderant[*](viderant Benedict, edd. recc.: viderunt codd. (Zielinski, pp. 197-8)).
posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, colligebant et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie ac[*](ac Rq: atque pd) nequitia tum etiam imperio[*](cum imperio, tum etiam luxurie ac nequitia Zielinski: luxurie Madv.: luxuriae R: luxuria SDd) putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo posito perpotabat. ecce autem repente ebrio Cleomene esurientibus ceteris nuntiatur piratarum esse navis in portu Odysseae; nam ita is locus nominatur; nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat terrestre praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos ex eo loco deduxisset explere se numerum nautarum et remigum posse. reperta est eadem istius hominis avarissimi ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant perpauci reliqui, ceteri dimissi.
princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, praecidi ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur signum dari iussit. haec Centuripina navis erat incredibili celeritate velis; nam scire isto praetore nemo poterat quid quaeque navis remis facere posset; etsi in hac quadriremi propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges et milites deerant. evolarat iam e conspectu fere fugiens quadriremis, cum etiam tum ceterae naves uno in loco moliebantur.
erat animus in reliquis; quamquam erant pauci, quoquo modo res se[*](res se RS: res sese q: sese res pd) habebat, pugnare tamen se velle clamabant, et quod reliquum vitae viriumque fames fecerat id ferro potissimum reddere volebant. quodsi Cleomenes non[*](Quodsi Cleom. non pq: Quod Cleom. non R et pr. S: quod Cleom. nisi corr. SDd: quod nisi Cleom. l) tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. erat enim sola illa navis constrata et ita magna ut propugnaculo ceteris posset esse, quae si in praedonum pugna versaretur, urbis instar[*](turris instar K. Busche) habere inter illos piraticos myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce praefectoque classis, eundem necessario cursum tenere coeperunt.
Helorum[*](Helorum Augustinus: Pelorum codd.) versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri navigabant, neque ii tam praedonum impetum fugiebant quam imperatorem sequebantur. tum ut quisque in fuga postremus, ita in periculo princeps erat; postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur. ita prima Haluntinorum navis capitur, cui praeerat Haluntinus homo nobilis[*](nobilis RS: nobilissimus pqk), phylarchus, quem ab illis praedonibus Locrenses postea publice redemerunt; ex quo vos priore actione iurato rem omnem causamque cognostis. deinde Apolloniensis navis capitur, et eius praefectus Anthropinus occiditur.
haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus pervenerat; iam sese in terram e navi eiecerat quadrirememque fluctuantem in salo reliquerat. reliqui praefecti navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis ad Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. tum praedonum dux Heracleo, repente praeter spem non sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi Romani in litus expulsam et eiectam, cum primum invesperasceret[*](advesp. d), inflammari incendique iussit.
O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum! o istius nequitiam ac turpitudinem singularem! Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat. adfertur nocte intempesta gravis huiusce[*](huiusce cladis (om. gravis) Iul. Severianus) mali nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet; includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset.
huius autem praeclari imperatoris ita erat severa domi disciplina ut in re tanta et tam gravi nuntio nemo admitteretur, nemo esset qui auderet aut dormientem excitare aut interpellare vigilantem. iam vero re ab omnibus cognita concursabat urbe tota maxima multitudo. non enim, sicut erat antea semper[*](antea semper Halm, edd.: anper R1: nuper R2SY: antea d. Habent pq sicut antea cons. erat (Cl. Rev. xviii. 212)) consuetudo, praedonum adventum significabat ignis e specula sublatus aut tumulo, sed flamma ex ipso incendio navium et calamitatem acceptam et periculum reliquum nuntiabat.cum praetor quaereretur et constaret neminem ei nuntiasse, fit ad domum eius cum clamore concursus atque impetus.
tum iste excitatus[*](excitatus exit pd) audit rem omnem ex Timarchide, sagum sumit,—lucebat iam fere,— procedit in medium vini somni stupri plenus. excipitur[*](excipit Vpd) ab omnibus eius modi clamore[*](clamorem VpR1d (excipit... clamores k)) ut ei Lampsaceni periculi similitudo versaretur ante oculos; hoc etiam maius hoc[*](maius hoc Vpd: maius RSY) videbatur, quod in odio simili multitudo hominum haec erat maxima. tum istius acta commemorabatur[*](commemorabatur Hotoman: -antur codd.), tum flagitiosa illa convivia, tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim, tum quaerebant ex isto palam tot dies continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid egisset, tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagitabatur, neque quicquam propius est factum quam ut illud Vticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas, ut duo sepulchra duorum praetorum improborum duabus in provinciis constituerentur. verum habita est a multitudine ratio temporis, habita tumultus[*](est tumultus pd (Am. J. Ph. xxvi. 430)), habita etiam dignitatis existimationisque communis, quod is est[*](esset RSY) conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, verum etiam hac[*](etiam hac Vpd: hac etiam RSD: etiam?) re publica dignissimus existimetur.
confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet[*](stuperet RS rell.: stupri plenus stuperet V (l. 14 supra)), arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars, complent. Vnam illam noctem solam praedones ad Helorum[*](Pelorum codd.) commorati, cum fumantis etiam nostras navis reliquissent, accedere incipiunt Syracusas[*](Syracusas RSY: ad Syr. Vpd); qui[*](qui om. p) videlicet saepe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam esse visuros.