In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ne Panhormum quidem. quo igitur? quo putatis[*](putastis RS)? ad homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos[*](a navigando reZZZmotissimos reZZZbusque maritimis suppl. s. l. p2: sine signis transp. qr), ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem archipiratam[*](terr. hominem arch. p). et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu[*](ut is (his pr) victu pkd: ut ei victus RS: uti victu Halm) ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque adhiberetur[*](haberetur pk).

interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnes[*](omnium Ern., Eberh.) cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae removerat atque[*](removerat atque pd: om. RS) abduxerat, reliquos si, ut[*](si ut edd.: sicut RSp: si sicut Halm) consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quin[*](quin VRp: qui non Sal.) rationem numerumque haberet, et reliquos non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret[*](et flagitaret om. V).

cum magnus numerus[*](maximus pd) deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere coepit civis Romanos, quos in carcerem[*](quos ceruos V) antea coniecerat; quorum alios Sertorianos milites fuisse insimulabat[*](insimulat V), et ex Hispania fugientis ad Siciliam adpulsos esse dicebat, alios, qui a praedonibus[*](praetoribus RSD (corr. in mg. praedonibus D)) erant capti[*](erant capti RSp: capti erant V), cum mercaturas facerent aut aliquam[*](alios quam V) ob causam navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse arguebat. itaque alii cives Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere[*](cap. obv. e carcere RSp: involutis e carc. capitibus V) ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum a multis civibus Romanis cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, securi feriebantur. quorum ego[*](ego om. p) de acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero, et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita deficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem.

haec igitur est gesta res, haec victoria praeclara[*](vict. parta s. patrata Bonnet): myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati et necati[*](et necati pkd: om. RS), omnis vestis ablata[*](ablata secl. Bonnet: sublata Heraeus, Eberh.), omne aurum et[*](ablatum et Halmio auctore del. Zielinski) argentum ablatum et aversum. at quem ad modum ipse se[*](sese pd) induit priore actione! qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,—cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi[*](se securi SDY: esse curi R: securi pkd) non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos.

O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem! civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces: archipiratam negat, fateris. fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit[*](se continuit p: cont. se q) populus Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit. quid? sciebas tibi crimini datum iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. an te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat? qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et iudicium[*](iudicium et crimen p) horrueris[*](horrueris G12 K: horreris RS: horreres cod. Lamb.: horrebas pkd), cum[*](cum RS: his cum pqk: hic cum d Nohl: nunc cum C. Schenkl) tot testibus coarguare[*](coarguare Rp: arguare SDY (iv, §104)) potes de damnatione dubitare?

verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi[*](tibi om. p) ad defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset[*](esset (est d)... est pkd: om. RSY), hic defensio nulla est. itaque illud semper omnes[*](omnes homines RS (§16 supra)) fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero. piratam vivum tenuisti. quem ad finem? dum cum imperio fuisti. quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam dedisti?

verum esto, sit tibi[*](sit tibi p: siti R: si tibi SD) illud liberum omne tempus quoad[*](quoad RSp: quod d) cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt[*](a quo tempore capti sunt Richt. auctore del. Zielinski), quoad per me licitum[*](Acilium add. d) est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit.quod est huiusce rei ius, quae consuetudo, quod exemplum? hostem acerrimum atque infestissimum populi Romani seu potius communem hostem gentium nationumque omnium quisquam omnium[*](quisquam omnium pk: om. RSY) mortalium privatus intra moenia domi suae retinere poterit?

quid? si pridie[*](postridie RSY) quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te,—si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra rem[*](contra populum romanum pd) publicam facere potuisset, quid diceres? 'apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem reservavi.' itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes? populi Romani hostis privati hominis custodiis adservabitur? at etiam qui triumphant eoque diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae finem facit.

et nunc[*](et nunc (non q) cuiquam dubium p) cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris,—praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam,—ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret! si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quaero, cui probares? cum[*](ab d) constaret istum Syracusis nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret?

nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides. quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico[*](Nico ed. Cratandr.: in co codd.), ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. plura dixi quam volui de illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis argumenta praetermisi. volo enim esse[*](enim esse SD al.: esse enim Rp, sed hic cum signo transp. (iv, §108)) totum mihi[*](totum mihi RSD: mihi totum pqk: (enim mihi totum esse s. enim totum esse mihi d)) crimen hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.

hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locupletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non solum provinciae saluti verum etiam ipsi[*](ipsi om. V) praedae posset esse. nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto praedonum[*](tot praed. V (§62 supra)) metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriem[*](luxuriem RSD: -am Vd) libidinesque suas domo sua regia—quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent[*](quae... solent del. Ern. et edd. recc.: iv, §118)—contentus non fuit; tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, quod antea[*](antea iam pkd) demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari iussit in[*](in (ante Insula) om. RS) litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusae fontem propter ipsum introitum atque ostium portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco.

hic dies aestivos[*](aestivos iam continuos V, prob. Luterbacher (§§94, 137 infra): aestivos LX pd) praetor populi Romani[*](praetor p. r. pd: PRO PR. V: PR. R: ċprċ SD: pop. Rom. praetor Klotz (iv, §146; v, §136)), custos defensorque provinciae, sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet[*](accubaret V) nemo praeter ipsum et praetextatum filium—etsi[*](etsi RS: tametsi Vpkd (§37 supra)) recte sine exceptione dixeram[*](dixerim H. Richards) virum, cum isti essent, neminem fuisse. non numquam etiam libertus[*](libertus etiam k) Timarchides adhibebatur, mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine abduxerat. erat[*](Erat (post abduxerat) suppl. Schuetz: Pipa RS rell.: et Pipa V: in his erat Pipa Richter) Pipa quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in istius cupiditatem[*](cupiditate codd. praeter Lg. 42) facti sunt tota Sicilia percelebrantur[*](de qua... percelebr. secl. Bake);

erat nice, facie eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni[*](Cleomenis Vd, fort. recte (§§101, 112, 122)) Syracusani. hanc vir[*](Cleomenes vir RS rell.: vir Cleomenes V: Cleomenes secl. Kays., ego delevi) amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis devinciebatur. illo autem tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero tot in acta dies secum habere. itaque excogitat rem singularem; navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse iubet atque imperare. hoc eo facit ut ille non solum abesset a domo dum[*](dum V: tum dum RS: tum cum p, tunc cum d) navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto atque ablegato[*](ablegato Vpkd: abalienato RSY) viro non liberius quam antea—quis enim umquam istius libidini obstitit?—sed paulo solutiore animo tamen[*](animo tamen Vp: tamen animo R et pler.) secum illam haberet, si non tamquam virum sed[*](set RS: at Vpd (ii, i, §94)) tamquam aemulum removisset.

accipit[*](Accepit V) navis sociorum atque amicorum Cleomenes Syracusanus. quid primum aut accusem aut querar? Siculone homini legati, quaestoris, praetoris denique potestatem, honorem, auctoritatem dari? si te impediebat ista conviviorum mulierumque occupatio, ubi quaestores, ubi legati, ubi ternis denariis aestimatum frumentum, ubi muli, ubi tabernacula, ubi tot tantaque ornamenta magistratibus et legatis a senatu populoque Romano permissa et data[*](ubi ternis... et data secl. aut del. Eberh., Nohl, Schmalz), denique ubi praefecti, ubi tribuni tui? si civis Romanus dignus isto negotio nemo fuit, quid civitates quae in amicitia fideque populi Romani perpetuo manserant? ubi Segestana, ubi Centuripina civitas? quae cum officiis fide vetustate, tum etiam cognatione populi Romani nomen[*](P. R. nomen Vpd: P. R. RSD) attingunt.