In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita pirata iste[*](iste pirata p (iste s. l.)) occultatus est[*](celatus est pd) quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquem[*](ecquem audisti d) scis in Sicilia[*](in Sicilia del. Zielinski) antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum. vivum tu archipiratam servabas: quo? per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam erat[*](erat iam d) reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.

age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feriri[*](ferire RS (iv, §123)) omnium exemplo magis placuit. quae sunt istae custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus? lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est e[*](e cod. Lamb.: a RS: ex pd) saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso[*](depressum... excisum d); nihil tam clausum ad exitum[*](exitus pd), nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest. in has lautumias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur.

eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis[*](in lautumiis secl. Richter-Eberhard) verus ille dux quaereretur. itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat[*](amendat Rp al.) hominem—quo? Lilybaeum fortasse? video; tamen homines maritimos non plane reformidat. minime, iudices. Panhormum igitur? audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.

ne Panhormum quidem. quo igitur? quo putatis[*](putastis RS)? ad homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos[*](a navigando reZZZmotissimos reZZZbusque maritimis suppl. s. l. p2: sine signis transp. qr), ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem archipiratam[*](terr. hominem arch. p). et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu[*](ut is (his pr) victu pkd: ut ei victus RS: uti victu Halm) ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque adhiberetur[*](haberetur pk).

interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnes[*](omnium Ern., Eberh.) cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae removerat atque[*](removerat atque pd: om. RS) abduxerat, reliquos si, ut[*](si ut edd.: sicut RSp: si sicut Halm) consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quin[*](quin VRp: qui non Sal.) rationem numerumque haberet, et reliquos non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret[*](et flagitaret om. V).

cum magnus numerus[*](maximus pd) deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere coepit civis Romanos, quos in carcerem[*](quos ceruos V) antea coniecerat; quorum alios Sertorianos milites fuisse insimulabat[*](insimulat V), et ex Hispania fugientis ad Siciliam adpulsos esse dicebat, alios, qui a praedonibus[*](praetoribus RSD (corr. in mg. praedonibus D)) erant capti[*](erant capti RSp: capti erant V), cum mercaturas facerent aut aliquam[*](alios quam V) ob causam navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse arguebat. itaque alii cives Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere[*](cap. obv. e carcere RSp: involutis e carc. capitibus V) ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum a multis civibus Romanis cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, securi feriebantur. quorum ego[*](ego om. p) de acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero, et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita deficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem.

haec igitur est gesta res, haec victoria praeclara[*](vict. parta s. patrata Bonnet): myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati et necati[*](et necati pkd: om. RS), omnis vestis ablata[*](ablata secl. Bonnet: sublata Heraeus, Eberh.), omne aurum et[*](ablatum et Halmio auctore del. Zielinski) argentum ablatum et aversum. at quem ad modum ipse se[*](sese pd) induit priore actione! qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,—cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi[*](se securi SDY: esse curi R: securi pkd) non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos.

O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem! civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces: archipiratam negat, fateris. fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit[*](se continuit p: cont. se q) populus Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit. quid? sciebas tibi crimini datum iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. an te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat? qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et iudicium[*](iudicium et crimen p) horrueris[*](horrueris G12 K: horreris RS: horreres cod. Lamb.: horrebas pkd), cum[*](cum RS: his cum pqk: hic cum d Nohl: nunc cum C. Schenkl) tot testibus coarguare[*](coarguare Rp: arguare SDY (iv, §104)) potes de damnatione dubitare?

verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi[*](tibi om. p) ad defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset[*](esset (est d)... est pkd: om. RSY), hic defensio nulla est. itaque illud semper omnes[*](omnes homines RS (§16 supra)) fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero. piratam vivum tenuisti. quem ad finem? dum cum imperio fuisti. quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam dedisti?

verum esto, sit tibi[*](sit tibi p: siti R: si tibi SD) illud liberum omne tempus quoad[*](quoad RSp: quod d) cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt[*](a quo tempore capti sunt Richt. auctore del. Zielinski), quoad per me licitum[*](Acilium add. d) est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit.quod est huiusce rei ius, quae consuetudo, quod exemplum? hostem acerrimum atque infestissimum populi Romani seu potius communem hostem gentium nationumque omnium quisquam omnium[*](quisquam omnium pk: om. RSY) mortalium privatus intra moenia domi suae retinere poterit?

quid? si pridie[*](postridie RSY) quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te,—si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra rem[*](contra populum romanum pd) publicam facere potuisset, quid diceres? 'apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem reservavi.' itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes? populi Romani hostis privati hominis custodiis adservabitur? at etiam qui triumphant eoque diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae finem facit.