In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. neque de illo tibi quicquam praefinio quo minus ingenio mecum atque omni dicendi facultate contendas; cetera si qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere[*](magno opere Rpq: magnopere S) censeo desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo peccabitur in hoc iudicio, maiore quam putas.

quod enim te liberatum iam existimationis metu, defunctum honoribus designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista[*](ista ornamenta pq) et beneficia populi Romani non minore negotio retinentur quam comparantur. tulit haec civitas quoad potuit, quoad necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in iudiciis et in omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano tribuni plebi[*](plebi RS: pl. p: plebis d) restituti sunt, omnia ista vobis, si forte nondum intellegitis[*](non intell. p), adempta atque erepta sunt. omnium nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum quemque nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi iudicent, qua tu ratione defendas.

de omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac liberum populi Romani iudicium consequetur. nulla tibi, (2Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo; quibus excusationibus antea nimium in aliquo iudicio studium[*](alio quodam iud. Kays.) tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam potes[*](potes S: potest R). quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum.

ego mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis[*](meis abesse malit J. J. Hartman; sed cf. ii, §167) persolutam; nam istum paucis horis primae actionis[*](primae act. del. Hartman) omnium mortalium sententiis condemnavi. reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te futurum est. at quo tempore futurum est?—nam id maxime providendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio temporum. nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempe[*](nempe del. Kays.) lege de iudiciis iudicibusque novis[*](novis om. p) promulgata; quam non is promulgavit quo[*](quo RSY: cuius d: om. p) nomine proscriptam videtis, sed hic reus,—hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam scribendam promulgandamque curavit.