In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
si haec apud Scythas dicerem, non hic in tanta multitudine civium Romanorum, non apud senatores, lectissimos civitatis, non in foro populi Romani de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen animos etiam barbarorum hominum permoverem; tanta enim huius imperi amplitudo, tanta nominis Romani dignitas est apud omnis nationes ut ista in nostros homines crudelitas nemini concessa esse videatur. nunc tibi ego ullam salutem, ullum perfugium putem, cum te implicatum severitate iudicum, circumretitum frequentia populi Romani esse videam?
si mehercule[*](mehercules d), id quod fieri non posse intellego, ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione explicaris, in illas tibi maiores plagas incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi necesse est. cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam mea vera accusatio debeat. quid enim defendit? ex Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse dicit. quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem fecit? qui tibi id[*](id om. pd) facere licuit?
forum plenum et basilicas istorum hominum videmus, et animo aequo videmus[*](et... videmus om. RSY); civilis enim dissensionis et seu[*](et seu Iordan.: et si RSD: et sive pd) amentiae seu fati[*](seu fati SDp: sive fati Rq) seu calamitatis non est iste molestus exitus, in quo reliquos saltem civis incolumis licet conservare. Verres, ille vetus proditor consulis, translator quaesturae, aversor pecuniae publicae, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut, quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, per omnis magistratus, in foro, in suffragiis, in hac urbe, in re publica versari liceret, iis omnibus[*](omnibus SD: hominibus Rpq (§75 supra)) mortem acerbam crudelemque proponeret si fortuna eos ad aliquam partem Siciliae detulisset.
ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. quem non ille summo cum studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti[*](supplicanti SY: supplici p edd.: suplici R, corr. m. 2 suplicii) non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? itane vero? quibus fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re publica momentum[*](monimentum codd. pler.) umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus?vide quam commodam defensionem excogitaris! malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis.
sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatos[*](partim... necatos om. RSY), partim securi percussos esse dicunt[*](dicunt RS: dicent p). hic vide quam me sis usurus aequo. cum ego P. Granium testem produxero qui suos libertos abs te[*](a te (bis) d) securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianio[*](a Dianio d) fugientis ad Siciliam esse delatos. nihil est quod te mallem[*](malim d) probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest.
reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,—ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,—testem nullum interrogasti. interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. Herennius[*](T. SDp et corr. R (etiam l. 27): L. Rpr.), is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex conventu Syracusano[*](Syracusano RSD: -anorum R2p) qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus Syracusis[*](Syracusis RSY: -anis pkd edd.) securi percussus est. hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.
quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus involutis in piratarum captivorum numero producebantur, ut securi ferirentur? quae ista nova diligentia, quam ob causam abs te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni, gravissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque fecerat? qui nuper pro testimonio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum qui omnibus in illo[*](qui omnibus in illo p: quibus illo R: qui illo SY) conventu notus, qui Syracusis natus esset, abs te securi percussum esse dixit.
post hanc illorum vociferationem, post hanc communem famam atque querimoniam non mitior in supplicio, sed diligentior esse coepit; capitibus involutis civis Romanos ad necem producere instituit; quos tamen idcirco necabat palam quod homines in conventu, id quod antea dixi, nimium diligenter praedonum numerum requirebant. Haecine plebi Romanae te praetore est constituta condicio, haec negoti gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen? Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula subeunda fortunae, nisi etiam hae formidines ab nostris magistratibus atque in nostris provinciis impendebunt? ad eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis provincia[*](provincia pk: Sicilia RS: provincia Sicilia d), plena optimorum sociorum honestissimorumque civium, quae civis Romanos omnis suis ipsa sedibus libentissime semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto navigarent, qui apud barbaros propter togae nomen in honore aliquo fuissent, qui ex praedonum insidiis, qui ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia securi ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur?
nam quid ego de P. Gavio, Consano[*](Consano RS: Cosano p: Cossano d) municipe, dicam, iudices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo dolore animi dicam? tametsi dolor me non deficit; ut cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo, suppetant magis laborandum[*](elaborandum d) est. quod crimen eius modi est ut, cum primum ad me delatum est, usurum me illo non putarem; tametsi enim verissimum esse intellegebam, tamen credibile fore non arbitrabar. coactus lacrimis omnium civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur, adductus Valentinorum, hominum honestissimorum, omniumque Reginorum testimoniis multorumque equitum Romanorum qui casu tum Messanae fuerunt, dedi tantum priore actione testium res ut nemini dubia esse possit[*](possit RSpqd: posset edd.).
quid nunc agam? cum iam tot horas de uno genere ac de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem vim verborum eius modi, quae scelere istius digna sint, aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut varietate criminum vos attentos[*](attentos S rell.: adtentos R) tenerem, quem ad modum de tanta re dicam? opinor, unus modus atque una ratio est; rem in medio ponam; quae tantum habet ipsa gravitatis ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam[*](cuiuspiam p) ad inflammandos vestros animos eloquentia requiratur.
Gavius hic quem dico, Consanus[*](dico cosanus Sp: dicosanus R), cum in illo numero civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et nescio qua ratione clam e[*](e om. p) lautumiis profugisset Messanamque venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia Reginorum, civium Romanorum[*](civ. Rom. om. d (et l. 20)), videret et ex illo metu mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui Messanae et queri coepit se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse Romam, Verri se praesto advenienti futurum. non intellegebat miser nihil interesse utrum haec Messanae an apud istum[*](ipsum d) in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam. itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur Gavius[*](gravius R, et pr. S), eoque ipso die casu Messanam Verres venit. res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse quereretur; quem iam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se[*](ab se Halm: ad se RS: a se pd) retractum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod videretur.
agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque conlaudat. ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. exspectabant omnes[*](homines SY (§152 supra)) quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Consanum[*](Cosanum RSp); meruisse cum L. Raecio[*](Raecio Halm: Recio R, Retio SD: Pretio pd), splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. tum iste, se comperisse[*](comperisse ait d) eum speculandi causa in Siciliam a ducibus[*](ab d) fugitivorum esse missum; cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla; deinde iubet undique hominem vehementissime verberari.