In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hic tu etiam dicere audebis, 'est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille.' non ut quisque maxime est quicum[*](quocum V) tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet? 'paternus amicus est.' ipse pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset[*](posset RSp: possets V (Meusel, pp. 30-31): facere posses cum Heraeus, cp. Quint. vi. 1, 3)? cum tibi haec diceret[*](cum diceret tibi haec SDY), 'tu in provincia populi Romani praetor[*](pop. Rom. praetor pd: P. R. V: PR RSD (iv, §146; v, §§28, 136)), cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato[*](ab (a p) quaestore et ab (a p) legato Rpd: ab legato et questore SDY) capta praedonum, archipiratam ab oculis omnium removisti[*](ab omnium oculis remisisti p), tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu[*](tu (ante in) om. d) tuam domum piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es[*](tu in iud.... ausus es om. RSY),

tu in provincia tam splendida, tu apud socios fidelissimos, civis Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet, tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurie[*](luxurie p, ut voluit Madv.: luxuriae R (§87 supra): luxuria SD) atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est;

post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo te praetore primum piratae navigaverunt; neque haec tot et tanta[*](tot tanta p) dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla causa de complexu parentum[*](parentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSd) suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentum[*](parentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSd) luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati sed etiam quaestui fuit!'—haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare?

satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini[*](necessitudini iudices pd), satis promisso nostro ac recepto. reliqua est ea causa, iudices, quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est; quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet. in qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid, argumenta, iudices, exspectare: omnia quae dicam sic erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere possem[*](possem RSY: possim pd (§§84, 158)). furor enim quidam, sceleris et audaciae comes, istius effrenatum animum importunamque naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta sunt, ea in civis Romanos expromere.

virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem? tantum brevissime, iudices, dico[*](dicam q): nullum fuit omnino civitatis isto praetore in hoc genere discrimen. itaque iam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam sine istius nutu ferebatur manus ipsa lictoris. num potes hoc negare, Verres, in foro Lilybaei maximo conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu Panhormitano[*](Panormitano p: Panhormitanorum RS), veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad terram virgis et verberibus abiectum? aude hoc primum negare, si potes; nemo Lilybaei fuit quin viderit, nemo in Sicilia quin audiverit[*](audiverit Zielinski: audierit codd.). plagis confectum dico a lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse.

at quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam facio communi causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit[*](possit ulla p: possit esse ulla d) esse causa cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita quaero quae in Servilio causa fuerit. ignoscite in hoc uno, iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram. locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia. quod isti simul ac renuntiatum est, hominem iubet Lilybaeum vadimonium Venerio servo promittere. promittit; Lilybaeum venitur. cogere eum coepit, cum ageret nemo[*](nemo semel habent codd.: iteravit Naugerius: cum nemo postularet (del. ageret) Zielinski), nemo postularet, sponsionem mille[*](mille Mommsen: militum RS: HS duobus sponsionem facere pd: sponsionem 11 milium nummum facere Zielinski) nummum facere cum lictore suo, 'ni furtis quaestum faceret.' recuperatores se[*](recuperatores se Zumpt: recuperor esse RS: recuperatores (om. se) d (ante vocab. reciperatores habet p sedego, i.e. se de cohorte, cum signis transp.)) de cohorte sua dicebat[*](dicit d) daturum. Servilius et recusare et deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium capitis in se constitueretur.

haec cum maxime loqueretur, sex lictores circumsistunt valentissimi et ad pulsandos verberandosque homines exercitatissimi, caedunt acerrime virgis; denique proximus lictor, de quo iam saepe[*](iam saepe R: tam saepe SD: saepe iam p: saepe om. qr) dixi, Sextius, converso baculo[*](baculo RSD: bacillo pd Nonius) oculos misero tundere vehementissime coepit. itaque ille, cum sanguis os oculosque complesset, concidit, cum illi nihilo minus iacenti latera tunderent, ut aliquando spondere se diceret. sic ille adfectus[*](adfectus (aff. p) Rp al.: affatus SD) illim[*](illim p: illum RSD: illinc s. illic al.) tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus. iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venustate, de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem posuit. sic etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna vota cupiditatum suarum.

nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius quam generatim atque universe loquar? carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. indignum[*](indignum p: indignum enim RSY (§109)) hoc video videri omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi. retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium[*](est Halm) Romanorum sit, statuitis[*](statuitis Naugerius, statuistis pd: statis R1, sciatis R2SDY) id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis.

in externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es? numquamne tibi iudici, numquam contionis[*](contentionis RS), numquam huius tantae frequentiae, quae nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem? numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa[*](ipsa om. p) huiusce multitudinis in oculis animoque versata est? numquam te in horum conspectum rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, numquam sub legum et iudiciorum potestatem casurum esse duxisti?