In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ne multa, iudices, libertate[*](libertate R2SD: -em R1d) quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est. condemnat omnis de consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum sententia condemnat omnis.

hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantam[*](in tantam Vpd: tantam in RS) crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentium[*](innocentium Vd: -um RS) quaerere. nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil[*](nil Zielinski, p. 178) videtur. nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis multumque superabit[*](superabit Vpd: -avit RSD);

sed secum cum[*](sed secum cum scripsi: sed secum prkd: sed cum RS: secum V (ii, §90; Cl. Rev. l. c.). Fort. secum cum; cf. Div. §53 tu dum... id agis ut) ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleomene[*](Cleomenes om. V), quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. ne multa, ipsum dicere adulescentem[*](adul. dicere Quint. ix. 2. 57) audistis se[*](se om. V) ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse[*](numerasse (§120) Zielinski, p. 166).

levia sunt haec[*](sunt haec Vprkd, Quint. viii. 4. 19: haec sunt RSY) in hoc reo. metum virgarum nauarchus, homo nobilissimus nobilissimae civitatis[*](nauarchus homo nobilissimus nobilissimae civitatis scripsi (Am. J. Phil. xxvi, p. 431): nav. nobilissimae civitatis Vprk, Quint. l. c.: nav. homo nobilissimae civ. R: nav. homo nobilis summae civ. SD (cf. iii, §56; v, §§20, 122)), pretio redemit: humanum est[*](est VR: om. d). Alius ne[*](ne Vpd: ut RSY (ne securi feriretur Quint. l. c.)) condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est[*](est Vpkd, Quint.: om. RSY). non vult[*](vult Vpd, Quint. ix. 4. 70: volet RSY) populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem, nova postulat, inaudita desiderat; non de praetore Siciliae, sed de nefario tyranno fieri iudicium arbitratur.includuntur in carcerem condemnati; supplicium constituitur in illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum[*](navarchorum male secl. Memmius, Lamb., edd. recc. (Zielinski, p. 198)); prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre[*](intro ferre Vpd (ll. 4-5 infra)).

patres hi quos videtis iacebant in limine[*](limine Rp rell., Iul. Sever.: limine ipso V), matresque miserae pernoctabant ad ostium[*](ante ostium V) carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum[*](postremum V: postremo RS: supremum pq: extremum d) spiritum ore[*](ore om. pk) excipere liceret. aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum[*](Romanorum V, Quint. viii. 4, 27, Iul. Sever.: om. RSpd (ii. ii, §6)), lictor Sextius, cui ex omni[*](omni pd: omnium RS: om. V) gemitu doloreque certa merces comparabatur. 'Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi[*](cibum tibi RSpd: tibi cibum vestitumque V: cibum vestitumque (om. tibi) Quint. ix. 4, 7 l. 19 supra (Meusel, p. 25)) intro ferre liceat, tantum.' nemo recusabat. 'quid? ut uno ictu[*](ictu om. RS al.) securis adferam mortem filio tuo[*](mortem filio tuo adferam V), quid dabis? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur[*](ei auferatur V)?' etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur[*](lictori dabatur p Zielinski (p. 198): dabatur RS, datur Vd (om. lictori)).

O magnum atque intolerandum[*](intolerabilem V) dolorem! o gravem acerbamque fortunam! non vitam[*](non ut tam R: non ut tantum SD (corr. in mg. non vitam)) liberum[*](liberorum V (etiam l. 22 supra)), sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes. atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo[*](suo R: om. pd: sua Madv.: servo Landgraf) de plaga et de uno illo ictu loquebantur, idque postremum parentis suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui causa lictori pecunia daretur. multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi; verum tamen mors sit[*](mors sit prk: morxit R: mori SD) extremum[*](extremum Eberh. (iii, §70): extremo RS: extrema pd). non erit. estne aliquid ultra quo crudelitas progredi possit? reperietur; nam illorum, cum erunt securi percussi ac necati, corpora feris obicientur. hoc si luctuosum est parentibus, redimant[*](parentibus redimat RSpk: parenti redimat rd) pretio sepeliendi potestatem.

Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere audistis se ob sepulturam Heraclei nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse; ne hoc possis[*](ne hoc posses RS: hoc ne possis pd) dicere, 'patres enim veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus, dicit, neque de filio dicit. iam hoc quis tum fuit Syracusis quin audierit, quin sciat, has Timarchidi[*](has per Timarchidem pd) pactiones sepulturae cum[*](cum del. Eberh., Zielinski) vivis etiam illis esse factas? non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur? quibus omnibus rebus actis atque decisis producuntur e carcere, deligantur[*](deligantur ad palum pd).

quis tam fuit illo tempore ferreus[*](ferreus RSY: durus V: durus et ferreus pd), quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? ecquis fuit quin lacrimaret[*](lacrimaret p: lacrumarum R: lacrimaretur Sd: lacrumarum et V), quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? feriuntur securi. laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos. errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluere[*](eluere posse Heraeus) arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis[*](neque tibi neque illis RS: neque illis neque tibi V: neque desunt p: neque tibi d) desunt, tamen ex ipso illo[*](illo ipso Vpd) numero nauarchorum aliqui vivunt et[*](et om. V) adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit.

adestphylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit, oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas saluti fuit, qui nisi captus a piratis esset in hunc praedonem sociorum incidisset. dicit[*](dicet pd) is pro testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. adest Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; eadem dicit, nulla in re discrepat.

per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem ad modum auditis[*](auditis pd (audietis V?): audistis RSY)? Vtrum ego desipio et plus quam satis est[*](est om. V) doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic[*](vos hic quoque RSY) acerbissimus innocentium cruciatus et maeror pari[*](maeror parentum K. Busche) sensu doloris adficit? ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis.Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam securem esse servatos?

cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. quas urbis P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. en quod Tyndaritani libenter praedicent: 'nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omnia[*](omnia Vpd: om. RSY) populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata[*](ministrata RSY: administrata Vpd iis VR: his p: is q) sunt.' multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac potestate!

vestros quondam nautas contra Carthaginem Scipio duxit[*](adduxit V), at nunc navem contra praedones paene inanem Cleomenes ducit[*](ducit codd. praeter RS (duxit et)); vobiscum Africanus hostium spolia et praemia laudis communicavit, at nunc, per Verrem[*](per me RSpd (i.e. per urē = per Verrem, ut coni. Nettleship, Nohl); cf. iii, §200 ubi ure = Verre (J. Ph. xxx. 195): per hunc V: per praetorem populi Romani Mueller (ed. minor 1898)) spoliati, nave a praedonibus[*](spoliata navi a praedonibus V (om. abducta)) abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini[*](ducemini Vd: ducamini q: duceamini p). quid vero? illa Segestanorum non solum litteris tradita neque commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et comprobata cognatio quos tandem fructus huiusce necessitudinis in istius imperio tulit? nempe hoc iure fuit, iudices, ut ex sinu patriae[*](patriae RSp: patrio V: patris d) nobilissimus adulescens[*](post adulescens habent Vpd et ex complexu matris ereptus innocens (filius d): om. RS (ii, i, §7)) istius carnifici Sextio dederetur. cui civitati maiores nostri maximos agros atque optimos concesserunt, quam immunem esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem deprecaretur.

quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? ad senatumne[*](senatumne V: senatum RSY) venient[*](venient RSY: veniant V: senatum devenient pd)? quid? ut de Verre supplicium sumat[*](sumant VRSp)? non est usitatum, non senatorium[*](non senatorum RS: non est senatorium V). ad populum Romanum confugient? facilis est populi causa[*](populi causa RSY: causa pop. pd: causa PRV); legem enim se sociorum causa iussisse et eius legis[*](eius legis (leges p) RSp: eius V: eis legi d: vos eius leges q: vos ei legi Victorius: ei vos legi Iord. et edd.) custodes ac vindices praeposuisse dicet. hic locus igitur est unus quo perfugiant, hic portus, haec arx[*](haec arx om. RSY), haec ara sociorum; quo quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis[*](repetundis V: -endis RS) rebus solebant. non argentum, non aurum[*](Non aurum non arg. Vq), non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus Romanus concedat et ita velit fieri[*](velit fieri V, Halm, Zielinski (p. 198): fieri velit rell. (iii, §168)). patimur enim multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos homines omnis[*](omnis Vp: om. RSY) omnium nationum pecunias pervenisse. quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat[*](elaborat V (iii, §130; v, §§158, 188)) ut obscura sua cupiditas esse videatur.

in urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportata[*](adportata (app. p) Vpd) sit? at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum. totam denique[*](totam denique Vpd: totamque RSY) Asiam, Achaiam, Graeciam[*](Graeciam del. Zielinski), Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis[*](videtis d)? sed haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. ne[*](ne enim V (contra RSpd)) publice a populo Romano spoliarentur officiis[*](officio V) ac fide providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas. itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.

aspicite, aspicite[*](aspicite semel Vpd), iudices, squalorem sordisque sociorum! Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domo[*](domo VSpd: domu R (Phil. 2, 45)) sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs te[*](a te V) repetit, nihil amplius; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quae publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium vult aliquod reportare. hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, isdem te[*](isdem (iisdem) te Vpd: iste RS) condemnatum videret.

si per[*](sibi ċprċ RS: an si sibi per?) L. Metellum licitum esset, iudices, matres illorum miserorum sororesque[*](sororesque RS: sorores uxoresque V: uxores sororesque d) veniebant; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu accederem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis facibus mihi obviam venit, et ita,—me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, fili nomen implorans, —mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius[*](eius om. V) excitare ab inferis filium possem. faciebant hoc itidem[*](itidem RSY: idem Vpd) ceteris in civitatibus grandes natu matres et item parvi liberi miserorum; quorum utrumque[*](utrumque VRS: utrorumque pd) aetas laborem et industriam meam, fidem et misericordiam vestram requirebat[*](requirebat V: -ant RSpd).

itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia detulit; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguia[*](exangula V: exsanguium Rpkd (prob. Nohl): exangium S) corpora mortuorum, ne maeror parentum ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset[*](possit Bake) esse. hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatem[*](veritatem V (i, §3): severitatem RS (i, §43): virtutem pd) deiecero, iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse arbitrabor.

quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat ut[*](ut suppl. Hotom.) illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam[*](culpae fortunam V: culpam fortunae RSpd) adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. nullam tibi[*](tibi om. p) obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco.