In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

in Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt[*](tenuerant Ernesti), Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata coniurationis. res delata ad istum. statim, ut par fuit, iussu eius homines qui fuerant[*](fuerant RS: erant pd) nominati comprehensi sunt adductique Lilybaeum; domino denuntiatum est, causa dicta, damnati.quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam exspectatis[*](spectatis RS: om. Quint. ix. 2. 22) aliquam. nolite usque quaque idem quaerere. in metu belli furandi locus qui potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa est. tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam dicerent[*](diceret pd); etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potest[*](potest Kpd: posset RS) esse ratio? produci ad supplicium necesse est. testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis splendidissima civitas Lilybitana[*](Lilybitana Mommsen, ut Div. §55: Lilybaetana vulg.), testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum: fieri nihil potest, producendi sunt. itaque producuntur et ad palum alligantur.

etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine aliquo quaestu atque praeda. quid in eius modi re fieri potuit? quod commodum est, exspectate facinus quam vultis improbum; vincam tamen exspectationem omnium. homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi. quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis? remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; neque enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu[*](tum RS) gratis suscipere conatus sis. verum de ista furandi praedandique ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua laude disputo.

quid ais, bone custos defensorque provinciae? tu quos servos arma capere et bellum facere in Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia iudicaras, hos ad supplicium iam more maiorum traditos[*](traditos et ad palum alligatos d (§§10, 11 supra)) ex media morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus Romanis reservares? perditae civitates desperatis iam omnibus rebus hos solent exitus exitialis habere, ut damnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules reducantur, res iudicatae rescindantur. quae cum accidunt, nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi eveniant[*](eveniant RS: eveniunt p, veniunt d: haec ubi even. secl. Ern. Kays.); nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse arbitretur.

atque haec sicubi facta sunt[*](facta sunt add. edd.: sicubi ita facta sunt p: sicubi facta sunt RSY) ita facta sunt ut homines populares aut nobiles supplicio aut[*](aut (ante nobiles) pd: ac RS (§34 infra)) exsilio levarentur, at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at non[*](at non (ter) Lamb.: ut non (ter) RSp) eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad[*](ad (ante fortunas) om. pd: ad omnium fort. SY) fortunas omnium pertinerent. hoc vero novum et eius modi est ut magis propter reum quam propter rem ipsam credibile videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos servos[*](servos del. Zielinski) quod ad omnium liberorum caput et sanguinem pertineret.

O praeclarum imperatorem nec iam cum M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu periculoque provinciae! cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! comprendi[*](comprendi RS: comprehendi p vulg.) iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos; quid servo tam formidolosum? FECISSE VIDERI pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore ac morte restinxisse. quid deinde sequitur? verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus[*](cruciatus pd: et cruc. RSY) et crux. hisce omnibus suppliciis sunt liberati. quis dubitet quin servorum animos summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?

quid? hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid? in Leonte Imacharensi[*](Imacharensi Prisc.: macharensi codd.) non idem fecisti? quid? iste motus servitiorum bellique subita suspicio utrum tibi tandem diligentiam custodiendae provinciae an novam rationem improbissimi quaestus attulit? Halicyensis Eumenidae, nobilis hominis et honesti, magnae pecuniae vilicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS LX a domino accepisti, quod nuper ipse iuratus docuit quem ad modum gestum esset. ab equite Romano C. Matrinio absente, cum is esset Romae, quod eius vilicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS DC[*](dc sine lineola RS: centies pd) abstulisti. dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrini, dixit ipse Matrinius, dicit[*](dicit q: dicet pd: om. RS) vir clarissimus, Cn. Lentulus censor, qui Matrini honoris causa recenti negotio ad te litteras misit mittendasque curavit.

quid? de Apollonio, Diocli[*](Diocli pd: Dioclis RSY) filio, Panhormitano, cui gemino cognomen est, praeteriri potest? ecquid hoc tota Sicilia clarius, ecquid indignius, ecquid manifestius proferri potest? quem, ut Panhormum venit, ad se vocari et de tribunali citari iussit concursu magno frequentiaque conventus. homines statim loqui: 'mirabar quod Apollonius, homo pecuniosus, tam diu ab isto maneret integer; excogitavit nescio quid, nescio quid[*](nescio quid addidi: excog. nescio quid attulit RSY: attulit profecto excog. nescio quid p (sed p cum signis transp.) et sic Thomas del. excogitavit) attulit; profecto homo dives repente a Verre non sine causa citatur.' exspectatio summa omnium[*](omnium pd (Cluent. §75): hominum RSY (§75 infra)) quidnam id esset, cum exanimatus subito ipse accurrit cum adulescente filio; nam pater grandis natu iam diu lecto tenebatur.

nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret[*](diceret codd.: diceba(n)t Serv. ad Aen. xii. 717, Zielinski, p. 197); eum dicit coniurasse et familias concitasse, —is omnino servus in familia non erat,—eum statim exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine illo servum habere neminem: iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici iubet. clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere. haec cum maxime summa hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici—cum maxime, ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.