In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. neque tamen finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti[*](isti R rell.: ei pd: om. q) simulacrum illud Mercuri polliceretur. clamabant fore ut ipsi se[*](ipsi se S vulg.: ipsese R: ipsi sese prd) di immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. tum[*](cum p) frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. ita Sopater de statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singulari.
Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim nescio. est pecuniarum captarum, quod signum ab[*](ab om. p) sociis pecuniae magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones maximas violavit; est crudelitatis, quod in hominem innocentem[*](in hominem innocentem p: innocentem in hominem RS: in innoc. in hom. DY: inn. in hom. Z), in socium vestrum[*](nostrum pd) atque amicum, novum et singulare supplici genus excogitavit:
illud vero quid sit iam non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in C. Marcelli statua. quid est hoc? patronusne quod erat? quid tum? quo id spectat[*](quid spectat p)? utrum ea res ad opem an ad calamitatem clientium atque hospitum valere debebat? an ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis praesidi nihil esse? quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis imperio maiorem esse vim quam in bonorum absentium patrocinio? an vero ex hoc illa tua singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? detrahere videlicet aliquid te de amplitudine Marcellorum putasti. itaque nunc Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est.
quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae[*](splendidam p), tam inlustris provinciae traducere ad te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? tu ista nequitia, stultitia, inertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri potes? tibi Man idcelli statua pro patibulo in clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? quid postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? ar vero quod accidit? nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, de- turbarunt simul ac successum[*](successum esse p) isti audierunt. dedit igitur tibi nunc[*](igitur tibi nunc R: nunc igitur tibi S: tibi om. p (§80 supra)) fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius religione te his iudicibus vinctum[*](eius religione te his iudicibus vinctum scripsi (cf. Cl. Rev. xviii, p. 211): eius religione te isti devinctum RS (isti sc. iudici Marcello? Halm); cf. De Domo, §131: eius religioni te eundem vinctum pd. Locus varie emendatus: eius religione te isdem devinctum Muell. (editio minor 1898): te istic devinctum astrictumque videamus K. Busche: istis (sc. Siculis) Zumpt: eius religioni te testibus istis dev. Lehmann, te ipsum dev. Nohl, te ipsi... dedant Kays.) adstrictumque[*](adstrictumque d: abstrinctumque p: adscriptumque R: asscriptumque S) dedamus.
ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyndaritanos M. Marcello huic Aesernino vendidisse, atque hoc sua causa etiam M. Marcellum ipsum sperabat esse dicturum; quod mihi numquam veri simile visum est, adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen suum isti ad translationem criminis commodaturum. verum tamen ita mihi res tota provisa atque praecauta est ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius culpam crimenque cuperet, tamen is proficere nihil[*](nil Zielinski (p. 178)) posset. Eos enim deduxi testis et eas litteras deportavi ut de istius facto dubium esse nemini possit[*](possit pqk: posset RS rell.).
publicae litterae sunt deportatum Mercurium esse Messanam sumptu publico; dicunt[*](dicunt pd: dicent RS) quanti; praefuisse huic negotio publice legatum poleam. quid? is ubi est? praesto est, testis est. proagori Sopatri iussu. quis est hic? qui ad statuam adstrictus est[*](Quis... adstrictus est del. Kays.). quid? is ubi est[*](Quid? is ubi est del. Schwabe, Jacoby)? vidistis hominem et verba eius audistis. demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei loco praeerat. quid? hoc nos dicimus? immo vero ipse praesens. Romae nuper ipsum istum esse pollicitum sese id signum legatis redditurum[*](esse redditurum p al.) si eius rei testificatio tolleretur cautumque esset eos testimonium non esse dicturos,—dixit hoc apud vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et principes Tyndaritanae civitatis.
quid? Agrigento nonne[*](non q) eiusdem P. Scipionis monumentum, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? quod quidem, iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitas[*](commotast civitas Zielinski) est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requirebant. itaque ab iis qui principes in ea civitate erant praecipitur et[*](praecipitur et secl. Rinkes) negotium datur quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis sacras. etenim iste Agrigenti—credo propter multitudinem illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, viri fortes atque honesti[*](atque (ac d) strenui et honesti pd), permulti in illo oppido coniunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negotiantur —non audebat palam poscere aut tollere quae placebant.
Herculis templum est apud Agrigentinos[*](apud Agrig. abesse malit Jacoby) non longe a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius—tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidi—usque eo, iudices, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam osculari solent. ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque impetus. clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; qui primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. interea ex clamore fama tota urbe percrebruit[*](percrebruit Hp: percrebuit RS) expugnari deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum impetu, sed ex domo atque ex[*](ex (ante cohorte) om. d praetoria manum Hp: praetoris amanumZZZ R: praetoris ac manum SD) cohorte praetoria manum fugitivorum instructam armatamque venisse.
nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam infirmis[*](infirmis Hp: infirmus RS) fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit, telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. itaque brevi tempore ad fanum ex urbe tota concurritur. Horam amplius iam in demoliendo signo permulti homines moliebantur; illud interea nulla lababat ex parte, cum alii vectibus subiectis conarentur commovere, alii deligatum omnibus membris rapere ad se funibus. ac repente Agrigentini concurrunt; fit magna lapidatio; dant sese in fugam istius praeclari imperatoris nocturni milites. duo tamen sigilla perparvula tollunt, ne omnino inanes ad istum praedonem religionum revertantur. numquam tam male est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re aiebant in labores Herculis non minus hunc immanissimum verrem quam illum aprum Erymanthium referri oportere.
hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini postea, viri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla neque tam ex nobili civitate. Chrysas est amnis qui per Assorinorum agros fluit; is apud illos habetur deus et religione maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam viam qua Assoro itur Hennam; in eo Chrysae simulacrum est praeclare factum e marmore. id iste poscere Assorinos propter singularem eius fani religionem non ausus est; Tlepolemo dat et Hieroni negotium. illi noctu facta manu armataque veniunt, foris aedis effringunt; aeditumi[*](aeditumi Gellius xii, 10, 6 `in exemplaribus fidelissimis' invenisse se testatur: aeditui codd.: aeditimi malit Hirschfelder) custodesque mature sentiunt; signum quod erat notum vicinitati bucina datur; homines ex agris concurrunt; eicitur fugaturque Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae praeter unum perparvulum signum ex aere desideratum est.
Matris magnae fanum apud Enguinos[*](eZZZguinos S: eguinos RH: inguinos d) est,—iam enim mihi non modo breviter[*](non modo breviter mihi SY) de uno quoque dicendum[*](dicendum est pd), sed etiam praetereunda videntur esse permulta, ut ad maiora istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera veniamus: in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corinthio, hydriasque grandis simili in[*](grandis simili in edd.: grandis simili l (i.e. cod. Lamb.): grandissimi hii in R et (corr. grandissimas) S (J. Ph. xxx, 201)) genere atque eadem arte perfectas idem ille Scipio[*](P. Scipio pd (Div. §22)), vir omnibus rebus praecellentissimus, posuerat et suum nomen inscripserat[*](inscripserat d: suum inscripserat p (om. nomen): scripserat RSY (§103 infra)). quid iam de isto plura dicam aut querar? omnia illa, iudices, abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter vestigia violatae religionis nomenque P. Scipionis reliquit; hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento atque in[*](atque in RS: atque p, ac d (om. in)) supellectile Verris[*](Verris RS al.: C. Verris pd (Am. J. Ph. xxvi. 412)) nominabuntur.
tu videlicet solus vasis Corinthiis delectaris, tu illius aeris temperationem, tu operum liniamenta sollertissime perspicis! haec Scipio ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissimus: tu sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris, intellegis et iudicas! vide ne ille non solum temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se elegantis dici volunt vicerit. nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, †ut posteris nostris monumenta religiosa esse videantur[*](ut posteris... videantur del. Eberh. edd.: fieri potest ut post facta non nulla verba exciderint, e. g. vos facite ut (s. vos severe vindicando facite ut)... videantur (Madvig)).
audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem, audaciam, amentiam, in iis[*](iis Lamb. edd.: his codd.) praesertim sacris polluendis quae non modo manibus attingi, sed ne cogitatione quidem violari fas fuit. sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem religione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum. in eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod viri non modo cuius modi esset sed ne esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium non est viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. hoc signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt. postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitae[*](antistitae p Gellius: antistite DHZ: antististite S: antistatae R: antistites d), maiores natu, probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. omnibus acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur.
tum iste[*](iste ille p) permotus illa atrocitate negoti[*](permotus... negoti del. Eberh., Nohl), ut ab se sceleris illius suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut aliquem reperiret quem illud fecisse insimularet, daretque operam ut is eo crimine damnaretur, ne ipse esset in crimine. res non procrastinatur. nam cum iste Catina profectus esset, servi cuiusdam nomen defertur; is accusatur, ficti testes in eum dantur. rem cunctus senatus Catinensium legibus iudicabat. Sacerdotes vocantur; ex iis quaeritur secreto in curia quid esse factum arbitrarentur, quem ad modum signum esset ablatum. respondent illae praetoris in eo loco servos esse visos. res, quae esset iam antea non obscura, sacerdotum testimonio perspicua esse coepit. Itur in consilium; servus ille innocens omnibus sententiis absolvitur,—quo facilius vos hunc omnibus sententiis condemnare possitis.
Qquid enim postulas, Verres? quid speras, quid exspectas[*](quid expectas pq: quid spectas RS: spectas d), quem tibi aut deum aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu servos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi[*](ornandi RSHp: orandi d et edd.) quidem causa fas erat? iisne rebus manus adferre non dubitasti a quibus etiam oculos cohibere te religionum iura cogebant? tametsi ne oculis quidem captus in hanc fraudem tam sceleratam ac tam nefariam decidisti; nam id concupisti quod numquam videras, id, inquam, adamasti quod antea non aspexeras; auribus tu tantam cupiditatem concepisti ut eam non metus, non religio, non deorum vis, non hominum existimatio contineret.
at ex bono viro, credo, audieras et bono auctore. qui id potes, qui ne ex viro quidem audire potueris? audisti igitur ex muliere, quoniam id viri nec vidisse neque nosse[*](nec nosse Zielinski, p. 197) poterant. qualem porro illam[*](illam om. SY) feminam fuisse putatis[*](putastis fuisse p), iudices, quam pudicam, quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari spoliandi rationem ostenderet? ac[*](Ac p: an RS: at d edd.: iam K. Busche (v, §48)) minime[*](minime del. Halm: minime est mirum p) mirum, quae sacra per summam castimoniam virorum ac mulierum[*](virginum ac mul. Hotoman) fiant, eadem per istius stuprum ac flagitium esse violata. quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum id ipse non vidisset? immo vero alia complura[*](conplura RS: compluria Prisc.); ex quibus eligam[*](unam eligam pq cod. Vrs.) spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere audistis. nunc eadem illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite.
Insula est Melita, iudices, satis lato a Sicilia[*](ab Sicilia d (Div. §28)) mari periculosoque diiuncta[*](diiuncta R1 (i, §154): disiuncta R2Sp (§17 infra)); in qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam accessit, quod tamen[*](cum tamen Weidner) isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit. ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quae in his fere locis navali copia gesta atque versata sunt, sed etiam hac[*](in hac pd) praedonum multitudine semper inviolatum sanctumque fuerit. quin etiam hoc memoriae proditum est, classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissaeque donasse. Regem primo delectatum esse munere; post, ubi audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse ui eos dentis reponerent[*](reportarent d (l. 13)). itaque in iis scriptum[*](inscriptum prd (§§97, 127)) litteris Punicis fuit regem Masinissam imprudentem accepisse, re cognita reportandos reponendosque[*](reportandos reponendosque Halm, edd.: reportandosque R, reportandos SD et pler. (§§23, 140: v, §44): preponendo restituendosque pr: reportandos restituendosque Nohl: reponendos restituendosque d) curasse. erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae.
haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno[*](impetu atque uno om. pd) nuntio per servos Venerios, quos eius rei causa miserat, tollenda atque asportanda curavit. pro di immortales! quem ego hominem accuso? quem legibus aut iudiciali[*](aut iudiciali RS: ac iud. pd (cf. §80): ac sociali Cobet: atque soc. Eberh.: ac iudicio sociali Heraeus (ii, §15)) iure persequor? de quo vos sententiam per tabellam feretis? dicunt legati Melitenses publice spoliatum templum esse Iunonis, nihil istum in religiosissimo fano reliquisse; quem in locum classes hostium saepe accesserint, ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod neque praedo violarit ante[*](ante RS (antae R, an. S): antea pd (§132; v, §§20, 167)) neque umquam hostis attigerit, id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino sit relictum. hic nunc iste reus aut ego accusator aut hoc iudicium appellabitur? criminibus enim coarguitur[*](arguitur K, Bake, Nohl (sed cf. v, §§74, 153)) aut suspicionibus in iudicium vocatur! di ablati, fana vexata, nudatae urbes reperiuntur; earum autem rerum nullam sibi iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem reliquit; omnibus in rebus coarguitur a me, convincitur a testibus, urgetur confessione sua, manifestis in maleficiis tenetur,—et manet etiam ac tacitus facta mecum sua recognoscit!
nimium mihi diu videor in uno genere versari criminum; sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animorumque vestrorum. quam ob rem multa praetermittam; ad ea autem quae dicturus sum reficite vos, quaeso, iudices, per deos immortalis,—eos ipsos[*](eos ipsos RS: per eos ipsos pd: per deos ipsos q) de quorum religione iam diu dicimus,—dum id eius facinus commemoro et profero quo provincia tota commota est. de quo si paulo altius ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite: rei magnitudo me breviter perstringere[*](praestringere R et corr. S) atrocitatem criminis non sinit.
vetus est haec opinio, iudices, quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam. hoc cum ceterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est ut in[*](in om. pd) animis eorum insitum atque innatum esse videatur. nam et natas esse has in his[*](his codd.; cf. horum in his §107: iis Orelli, edd.) locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. quam cum investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iis[*](iis R1: his R2Sp: ex iis d) ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem omnem[*](orbem omnem R: orbem omnium pd: omnem orbem SDY) peragrasse terrarum.