In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium, me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed etiam laetari P. Africani. eius modi fortunam esse mortui ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint[*](sunt S) defendatur, neque ullum adventicium auxilium requiratur. sin istius amicitia te impedit[*](impediet pd), si hoc quod ego abs te postulo minus ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego vicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse[*](esse om. p) arbitrabar. deinde ista praeclara nobilitas desinat queri populum Romanum hominibus novis industriis libenter honores mandare semperque mandasse. non est querendum in hac civitate, quae propter virtutem omnibus nationibus imperat, virtutem plurimum posse. sit apud alios imago P. Africani, ornentur alii mortui virtute[*](virtute codd.: genere Kiehl (generis et nominis, infra): Zielinski, p. 197) ac nomine; talis ille vir fuit, ita de populo Romano meritus est ut non uni familiae sed universae civitati commendatus esse debeat. est aliqua mea pars virilis, quod eius civitatis sum quam ille amplam inlustrem claramque reddidit, praecipue quod in his rebus pro mea parte[*](his partibus p: his artibus d) versor quarum ille princeps fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione miserorum, odio improborum; quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista qua vos delectamini generis et nominis.
repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani causam Siculorum quam suscepi relinquo, iudicium de pecuniis repetundis ne sit hoc tempore, Segestanorum iniuriae neglegantur: basis P. Scipionis restituatur, nomen invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Carthagine captum reponatur. haec abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservandamque suscepit. non vereor ne hoc officium meum P. Servilio iudici non probem, qui cum res maximas gesserit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime constituat atque in iis elaboret[*](laboret Sp (cf. v, §§126, 158, 188)) profecto volet haec non solum suis[*](suis om. pq) posteris verum etiam omnibus viris fortibus et bonis civibus defendenda, non spolianda improbis tradere. non vereor ne tibi, Q. Catule[*](Q. om. pq), displiceat, cuius amplissimum orbi[*](in orbe pd) terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes monumentorum et putare omnis bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum pertinere.
equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moveor ut ea reprehendenda tantum putem; hic vero tanto dolore adficior ut nihil mihi indignius, nihil minus ferendum esse videatur. Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? Verres temperantissimi sanctissimique viri monumentum, Dianae simulacrum virginis, in ea domo conlocabit in qua semper meretricum lenonumque[*](lenonumque pd: lenonum RS) flagitia versantur?
at hoc solum Africani monumentum violasti. quid? a Tyndaritanis non[*](nonne Lg. 42 (§§19, 93)) eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? at quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque esse sublatum. qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque[*](populusque Rpr: populus SDY) Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit.
quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant incredibile videretur, non est ab isto primo illo[*](illo primo p) adventu perseveratum. discedens mandat proagoro Sopatro, cuius verba audistis, ut demoliatur; cum recusaret, vehementer minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. refert[*](refert RS rell.: defert Muell. edd. recc.) rem ille[*](ille om. p) ad senatum; vehementer undique reclamatur. ne multa, iterum iste ad illos aliquanto post venit, quaerit continuo de signo. respondetur ei senatum non permittere; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset; simul religio commemoratur. tum iste, 'quam mihi religionem narras, quam poenam, quem senatum? vivum te non relinquam; moriere virgis nisi mihi signum traditur.' Sopater iterum flens ad senatum rem defert[*](rem defert R rell.: refert p), istius cupiditatem minasque demonstrat. senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus perturbatusque discedit. ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat ullo modo fieri posse.
atque haec—nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur—agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. vix erat hoc plane imperatum[*](Inter verba plane et imperatum habent pd (per dittograph.) etiam) cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines opinio. virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? non usque eo est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domi[*](domo RS) nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari ac deligari[*](diligari RS) iubet.
quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. neque tamen finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti[*](isti R rell.: ei pd: om. q) simulacrum illud Mercuri polliceretur. clamabant fore ut ipsi se[*](ipsi se S vulg.: ipsese R: ipsi sese prd) di immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. tum[*](cum p) frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. ita Sopater de statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singulari.
Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim nescio. est pecuniarum captarum, quod signum ab[*](ab om. p) sociis pecuniae magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones maximas violavit; est crudelitatis, quod in hominem innocentem[*](in hominem innocentem p: innocentem in hominem RS: in innoc. in hom. DY: inn. in hom. Z), in socium vestrum[*](nostrum pd) atque amicum, novum et singulare supplici genus excogitavit: